Erat praeterea iiigenio, arte, doctrina, moribus politissimus, otii et desidiae impatiens
, non sibi sed scientiae colendae et perficiendae penitus natus. Ilaèc etiàm
vera et vnica muneris Praefecti h. b. et officii ratio postulat. Cum ( vt verbis grauis-
simis vtar ill. Heyne, exquisite atque neruose* 1. c. dictis). tot sint millia plantarum
quae suum sibi serendi ac colendi tempus, suum diem, suum locum, solum y solem
ilagitent: quanta opera in digerendis, notandis, signandis seminibus, stirpibus, locis!
quanta cura in nouis plantis peregre petendis ac procurandis ! — Cum n on, nisi
litterarum commerciis infinitis cum summis botanicis liabitis possint semina aut
omnino, aut recte liaberi; cum indies pptmi botanicarum noua incrementa succres-
cant; ita, v t, si qua alia disciplina', botanica vtique totam vitam, omnem .occupa-
tionem, omne studium alicuius v iri sibi postulet, nec cum alia cura coniuncta esse
possit.
Quibus sane omnibus et varlis curis, summa cum Studii mdefessi intentiqne
iunctis, vt satisfecerit Mvrray noster, breuiter liic exponam. Inter omnia primum
aedificandum censebat nouum Hybernaculum, ex aduerso domunculae illi oppositum,
quae inter anatomiae et praefecti domicilium sila est (E ) . Antiquius nimirum illud
liybernaculum ruinam jaetate minabatur; trabes putredine corruptae, fenesti ae
compagibus suis vndique hiantes et dissolutae, venti perflantis iniuriam non amplius
coercebant, fumusque stii'pibus funestus, per canalium rimas penetrabat vndique.
fo tum itaque aedificium de nouo exstructum , et ita , peritia G. C. Mülleri , turn
temporis commissarii rei architectonicae primarii, dispositum, vthyeme melius repo-
sitas seruaret exoticas plantas, inque eo spectanda exliiberentur omnia, quae ex
Indiae variis et Africae oris lecta, Botanices studio ornando et amplificando prodèsse
possent. Anterior facies modice inclinat, supra arcum fonnans ex asseribus ligiieis
structum, cuius extimus margo a solo altitudine distat pedum 2%. Longitude totius
aedificii 64 pedes, latitudo 50 fere ped. exaequat. Posticus murus aggeri proximus
reliquis crassior et 9 ped. altus, subsidente liuc paulatim tecto, vbi secundum totam
aedificii longitudinem vestibulum decurrit (ww), et scalis liic ad furnorum ostia
descéndi ( x ) lignorumque necessarian strues pro foco alendo seruari potest'. Fene-
stris decliuis situs, grad, circiter 75- datus est. Media pars valuis duabus maioribus
fenestratis aperitur, pro translocandis procerioribus plantis, reliqua fenestris clau-
ditur, imbricatim instar tegularum tectorum collocatis, absque intermediis fulcris,
quo liberior sit irradiantis solis accessus. Secundum longitudinem autem et transuersalem
uersalem directionem bacilli satis firmi ( nimium crassi) excurrmit, quibus innixae
vitreae quadrae fulciimtur. Mûri ex lapide rudi fracto exstructi, exterius coclili
latere vestiti. Pauimentimi ex laminis lapideis 2 pedes supra horti solum eleuatum.
Tectum tegulis tegilur hamatis. Hybernaculum praeterea in bina conclauia, ope
parietis in medio ianua feiiestrata instructi coniuncta , distribuitur. Quorum
vnum sinistram versus ( S') comprehendit succulentas, vel in regionibus extra tro-
picos collectas plantas, moderatum sed aequabilem caloris gradum desiderantes,
(Tepidarium vocant);. alteram dextrorsum situm (JR) plantisque dicatum intra
tropicos, Asiae, Africae et Americae natis, Caldarium dicitur. Méridionales et Eu-
ropaeas plurimas plantas adhuc in eodem cum anatomia aedjficio adornatum reposi-
tas seraat Frigidarium, In quolibet conclaui furnus latet pauimenti planum fere'
exaequans ( « a ) , ex quo canales a fenestris (nimium) remoti, per conclauis ambi-
tum ad parietem posticum decurrant (b b). In medio caldarii area est ( c e ) lapi-
pidibus et ligneo sepimento inclusa, et cortice coriariorum repleta, pro molli ca-
lidiorum stirpium tepore promouendo. Huius et prioris hybernaculi altitudo a tecto
ad pauimentum ig pedes, ad posteriorem mumm autem 14 assequitur pedes. In
vtroque repositoria per gradus ampliitlieatri ,adinstar collocantur, nec non pone
fenestras asseres suis ferramentis impositi, ad vrnas ilorurn exquisitas collocandas.
Exterius ab iniuria coeli aulaea lanea, pone arcum ex asseribus structum recondi-
ta , oborta tempestate velociter ope troclilearam in fenestras demissa, plantas defen-
dunt. Vapor aria 4, vnum ante alteram collocatum, ad vtrumque hybernaculi latus
( P ) ; quorum vnum reliquis altius ( Ç ) , .tarn sursum quam antrorsum fenestris mu-
nitum, Solarii officio fungitur. Replentur ilia equino stercore, quod cortices coriariorum
contegunt, vbi tanquam in ventre equino, ollae praegnante ex humo atra
tenuissima, cribrata terra repletae, plantarum semina inspersa seruant excludenda.
Intra aream, quae confinis est et anterior hybernaculo (0), sustentacuHs ex quadrato
lapide asseribusque hisce impositis ( ƒ ƒ ) , stirpes exoticae, prodeunte vere horti
instar pensilis imponuntur, et ordine ac situ mire iucundo conspicienda exhibentur.
Area haec etiam humili sepe ex Potentillis et portula clauditur. Ambulacra late pa-
tentia et spatiosa, sepimento ad vtrumque latus vel ex fruticibus et scandentibus
plantis, vel ex fructifeiis arboribus exornantur. Quibusdam in locis, ea praesertim
v ia , quae respiçit aedificium praefecti ( p p ) , florigerae vmae palis continuato ordine
superimpositae, haud vulgarem horto conciliant ornatum.
Sed