deinde v t, durationis solique naturae ratione habita, plantas ipsas Systematis in modum
digererem, earumque nominibus bacilla posita notanda curarem. Rem bene ac féliciter eue-
nisse sine Vila iactantiae gloriatione affirmari a me posse puto. Litterarum enim commer-
ciis cum summis botanicis habitis, variisque permutandi modis plantarum Horti Gottingen-
sis numerum me praefecto esse triplicatum, respectu ad familiarum augendarum rationem habito,
in acquirendis plantis eorum vsibus, quorum maxime interest, medicorum, oeconomorum
et technologorum esse prospectum, facile mihi largientur, qui experientia docti de Horto
nostro iudicium ferre haud dedignabuntur.
Verum haec, quae ad accuratiorem Horti institutionis descriptionem pertinere videri
possunt, Occasione data vberius exponentur*. In praesenti hoc tantum agimus, v t , consilium
Horti nostri edendi viris doctis approbaturi, obseruemus, eo nonnisi plantarum no-
varum ac minus cognitarum descriptiones iconibus illustratas contineri, et Sertum Iiammue-
ranum, iam pridem a nobis editum, exemplum ei esse propositum iisdem accuratioribus
analyseos plantarum delineationibus **.
In tabula denique titulo praefixa hybernacula repraesentantur, vt ea, iam pridem inchoata,
ex Regis nostri indulgentissimi decreto exaedificari sunt iussa.
* Catalogo Horti prepediem euulgando.
** Obaeruationes variae et commentationea nonnullae, qnibua Hortus noater cauaam dediase videri debet,
partim Florae Germanicae, partim Commentariis Soc. Reg. Gotting, et aliis locis sunt insertae.
G o t t in g a e ,
a. 2. Mardi, 1309.
H. A . S C H R A D E R .