P R A E F A T I 0.
Debeturhoc imprimis Halleri, Viri immortalis,, curae ac industrie summae, quod
Hortus Gottingensis statim in ipsis eius conditi initiis tantam celebiitatem nanciscei etur, \t
Breui Enumeratione Stirpium Horti Gottingensis * perlecta L innaevs palmam sibi ab Hallero
praereptam ingenue fateretur, Hortumque Gottîngensem plantarum rariorum copia dimidio
ditiorem, suo praestare pronuntiaret **. Ex hoc inde tempore Hoitus, prospeiam Acade-
miae fortunam sortitus, incrementa habuit plurima cum Academiae Cuiatorum libei alitate
et munificentia, tum insigniorum Horti praefectorum Halleri et imprimis Mvrrayi cm a
indefessa. Vtrique enim non modo non in Horto adornando, instruendo et omni modo
ornando acquieuerunt, sed etiam summis viribus contenderunt, vt catalogis euulgandis
commentationibusque cum Societate Regia Scient. Gottingens. communicandis et Hqito et
sibi apud exteros famam et auctoritatem quaererent. Qua quidem in re Mvrrayi imprimis
mérita sunt praeclara; inseita enim singulis fere annis nonarum aut lariorum plantarum
historia Scriptis Societ. Gotting., inbredibile quantum Horto nostro, compaiatione
cum celebrioribus nostrae aeui hortis Parisino, Kewensi, Schoenbrunnensi et aliis facta,
dignitatis dédit.
Iam sub nouissima M v r r a y i tempora, cum, respectu ad specierum indies increscen-
tium numerum habito, animaduersum esse't, Hortum nec. plantis indigenis nec exoticis ca-
piendis sufficere: de Horti ambitu dilatando et de nouis hybernaculis exstruendis cogitati
est coeptum. Vtrumque defuncto M v r r a y o demum successum habuit. Interiecto deinde
tempore cum Horti cura mihi demandata esset, omnium primo loco operam ponendam
mihi esse duxi in hoc, vt primo Horto dilatato et hybernaculis instructo plantarum numerum
compararem, qui succrescentibus indies opum botanicarum incrementis conueniiet, et
* Edita Oottingae 1743.
*> Via.- Collect. E/jitt. Unn. edit. Stoeler. Hamb. 179!. f . 54 « S6'