austriaca et opéré de plantis horlulanariis haue meam opinionem declaravi, quod species crea-
tae plamarum pededentim per degenerationem in plures, imo in alia etiam genera abeant, et
multiplicentur. Plures k ram Herum pereunt, non pereunt species crealae, sed pertnutantur
formae, imita quas botanici genera et species definite consueverunt. Yallsneriam Jacqumi
antem ideo pro specie juniori habeo, quia alteram organorum perspicuitate et numero superat;
natura enim non solet in deterius, sed semper in melius et clarins transire, potest arte retardari,
retineri nunquam potest, multo. minus sua sponte regrednur.
Inflorescentia Yalisneriae spiralis maxime mirabilis est ; nam flores masculi sponte sepa-
rantur a pednneulo (scapo), natant in superficie aquae et pollen dispergunt; foeminei non
possent frnctificare, si a planta divellerentur. Ut ergo a polline foecundari possint, ded.t sa-
pientissimus naturae auctor pedunculum spiralem, qui adeo extenditur, ut tandem stigmata
superficiem aqnae superare et pollen suscipere possint ; quo facto spira Herum retrahitur,
et fructus in planta maturat sub undis. _
Yalisneriae genus abunde affinitatem aperit cum Hydrocharide, Stratiote, Dainasomo, Pro-
serpinaca, Pistia et sim. Specierum, quae huic generi adscribuntur, mihi nonnullae suspec-
tae sunt, et ita conformatae, ut novum et distinctum genus reposcere videantur. SlcYalisneria
octandra nimis difïert petalis, proportione genitalium et fructus dissepimento. Valisneria nan
a , Brown, et V. americana, Michaux: videntur esse verae Yalisneriae, sed Phjskmm na-
tantembom. nollem cumPersoonoadjungere Valisneriae, quae forto cum octandra unius,
■ ejusdemque generis? Quatuor ergo habemus Valisneriae species, et duas elimmandas. Col.ua
aquis tepidis, hieme nunquam congelandis.
T. 35. Circaea alpina L. Alpen - Circaea. C. coule depresso ysaepe ramosissimo, glabro, foLiis
cordatis, subdentatis, nitidis, glabris. Ait. h. k. I. 26. Schult. Österr. Fl. I. ko- H-m sub-
alpinis ad sylvarum margines. 2*. Yidetur esse species originaria, ex qua natae sunt L. intermedia
et hitetiana. Vidi etiam specimina caule simplicissimo. Sub dio.
T. 34. Echium petraeum. Felsen - Echium. E. caule fru ticoso, diffusa, ramosissimo , fo liis
linearibus, obtusis, strigosis, subtus albis, margine revolutis, spicis cjmosis, corolhs
calrce longioribus, subregularibus, genitalibus exsertis. t>. Accepi jam anno 1806 per-
elegantem hanc Echii speciem sub nomine Echii rosmarinifolü, primo detectam et lectam a
reverendissimo Josepho Host Macarae (vulgo Macarsca) in adscensu montis Biokovo. Floret
ad finemMaji. Anno praesenli l8 t8 ill. Franciscus a Portenschlag eandeu) Herum in eodem
loco et in Almissa, in Dalmatia legit, copiosissime rupes calcareas inhabitantem. Yalde doleo,
quod nomen triviale E. rosmarinifolü non retinere liceat, cum jam alia species capensis hoc
nomine praedita fuerit. Nam nostra planta in summo gradu rosmarinifolia vocan meretur.
Amiciss. Dnus. a Portenschlag interea nomen petraei elegit, quia nullibi nisi in petris, i ique
vero abundantem invenerat. Juxta descriptionem cell, professoris Lehmanm *) Echium ros-
marinifolium nostro simillimum esse debet, sed nostrum ab illo nous differt sequentibus :
I™0 foliis absolute sessilibus, obtusis, punctis callosis deficientibus; 2do spiculis ramosis, mu
tiflorisJ 3,io calycis quinquepartiti laciniis aequalibus; 4t0 corollae tubo glabro; et tan em,
quod profecto maximi momenti est, 5"> staminibus et stylo corolla longioribus. Ceteris omnibus
nostra planta cum descriptions Lchmanniana Echii rosmarinifolü exactissime convenu.
T. 5. Alyssum minimum Willd. Kleinstes Alyssum. A. caule d f fu s o , herbaceo , fo ld s linean-
lanceolatis, tomentosis, pilis stellalis, staminibus omnibus deritatis, siliculis glabern-
mis, subdiaphanis , loculis monospermis. Willd. Sp. pi. IU. 464- Loiseleur £1. §a • • 400-
H. in provinciis altius temperatis, in apricis, sterilibus, etiam in Dalmatiae monte Marian lec-
ta a Dre de Portenschlag. ©. Planta simillima A. calycino, sed tenuior, calyce deciduo, et
siliculis glabris subdiaphanis sufficienter distincta, et multo rarior A. calycino. S. ■
I 36. Vaillantia muralis L. Mauern Vaiilantia. Y. caule basi ramoso, fo liis quaternis , <illipti-
c is , reflexis, glabris, floribus masculis fplerumquef trifidis, germini hermap iti
insidentibus, fru c tu cristate, echinato, crista alba, trifida. Lois. fl. gall.“ • ®9*' •
k. Y. 434. Schult, österr. Fl. L 3o8. H. in Europa australi, copiosissime in omni Dalmatia, m
saxosis, et ad muros. @. Pleruinque ramosissima, nonnunquam tarnen et simplicissima. Folia,
praeter extrema, semper deflexa, et inde a longo jam cognoscenda. Ceternrn mallem potius
e genere eliminare, et novum ex hac specie constituere. Inflorescentia et fiuctus, et totus
habitus earn aperte discemunt et repellunt a ceteris Yaillanliis. S. d.
T. 37. Amaryllis AtamascoL. Amaryllis von Atamasco. k. spatha bifida , acuta ,f l* r e pedicellate, .
») Via. 3. G. C. Lehmann Plaat«, o famili. Aaperifoli.rum II. p. 431- 3<4- S«“‘ ‘I " 1 phnhnn projMtV .JJ ^
' hnhent, .cd ae. character gentle«., n.c .p.ci.ram «11« dc.criptio cam plaat, ooagra.t, «»U»
iafimdibulifonacm, ct .pica, minquam plu» gaan. pollicare. axhihet.
perigonio campanulato subaequali; laciniis revolutis ^ staminibus declinatis j aequalibus.
Ait. h. k. If. 223. Red. Lil. I. 3 l- H. in Virginia. 2|. Flores vix aperii,pulcherrime rubri, aperti
depallent, penitus contra morem Oenotberae tetrapterae, quae virginea nivet, et deflorata
erubescit. S. d.
T. 38. Amaryllis vittata. L. Bandförmige Amaryllis. A. floribus pedicellatis j perigoniis-infundi-
buliformibus j petalis interioribus connatis, exterioribus liberis duplici linea purpurea
striatiSj scapo teretiy stigmate tripartito. Ait. h. k. 11. 225. Red. Lil. I. 10. Poiret Enc.
bot. Suppl. I. 5 i 8. H.‘ ad prom. b. sp. 2J. Plantae species de pulckerrimis orbis, et in hoc ge-
nere speciosissimo primaria. Yirid. temp.
T. 39. Amaryllis ornata a. perigonii tubo viridi. Geschmückte Amaryllis. A. Jloribus sessilibus j
perigoniis tubulosis j tubo spathis limboque lon g io r e cu rv a to } limbi laciniis oblongis^
patulis, fa sc ia purpurea dimidiatis lacinia infima divaricata concava, fo liis j carina-
tis j acuminatiSj undulatis. Ait. h. k. II. 226. Amaryllis Broussonetii Red. Lil. II. 62. A.
spectabilis Andr. B. Rep. VI. 390. H. in Sierra Leona et Guinea Africae. 2f.. Varietas ß. tubo
cor. purpureo est A. zeylanica Willd. et Crinum latifolium Andr. Bot. Rep. VII. 478. Hae
varietates etmodificationes non modo ut Synonyma, sed etiam ut culturae praecipua ornamenta
adnotari et conservari merentur. Cald.
T. 4o. Amaryllis belladonna. L . Frauenzimmer Amaryllis. A. perigoniis erectiusculis, hexapptaliSj
laciniis roseis j scapo compresso j fo liis canaliculatisobtuse carinatis, glaberrimis. Ait.
h. k. II. 225. Red. Lil. III. 180. Sims Bot. Mag. XIX. ^33. H. in India occidentali. 2|.. Ab bac
praesenti A. belladonna ß. capensis specie differre videtur, quae est A. blanda B. M. no.
l/^o. mnlto major floribus fere albis, limbo patentissimo etc. Virid. temp.
T. 41. Amaryllis reticulata L’ Herit. Netzförmige Amaryllis. A. spatha submultiflora perigoniis
basi tubulosis nutantibus j fauc.e glabra j limbo venoso -reticulato scapo compresso, f o liis
oblongis.j basi attenuatis. Ait. h. k. II. 225. L’Herit. Scrt. angl. p. 12. t. 14* Bot. Mag.
XVIII. 657. Andr. bot. rep. III. 179. H. in Brasilia. 2J.. Species distinctissima floribus livido-
purpurascentibus, reticulatis, planta fastuosa potius, quam ornata. Cald.
T. 42. Amaryllis reginae. L. Amaryllis der Königinn. A. spatha biflo ra flo r ibu s divaricatisy
campanulatis j nutantibus j fau ce barb at a , fo liis longe - lanceolatis 3 patulis. Ait. b. k.
II. 224* Red. Lil. I. 9. Bot. mag. XIII. 453. H. in regno mexicano. 2J.. Flores e maximis hujus
generis, speciosissiini, purpurei, eo praestantiores, cum, primo aperto, alter adhuc virgineus
repetitionem fesli nuptiarum polliceatur. Virid. temp.
T. 43. Amaryllis miniata Pav. Ruiz. Mennigrothe Amaryllis. A .spatha bi, quadriflora lacinia perigonii
suprema latiori recurva, infima angustiore tubo brevissimo 3 fo liis loratis stria-
tis. Pav. Ruiz. FI. per. III. p. Sj. Bot. Mag. XLV. no. 1943. A. brasiliensis. Andr. Bot. Rep. V.
558. A. equestris. Ait. h. k. II. 224* (exclus. syn.) H. in sylvis andium, in Brasilia, nec non in
archipelago Indiae occidentalis. Intermedia inter A. reginae et A. equestrem\ diversa
praesertim petalorum proportione, et scapo plus quam bifloro. Vidi saepius in hörtis sub falso
nomine A. reginae. Cald.
T. 44* Amaryllis formosissima L. Schönste Amaryllis. A. scapo hysterantheo 3 humilipaucifloro3
flo r e maximOj velutino 3 saturate purpureobilabiato petalis 3 superioribus divaricatis,
reflexis, inferioribus genitalia basi involventibus j dependentibus. Ait. b. k. II. 224. Red. Lil. I.
5. Curt. bot. Mag. 47 e t i45o Note. H. in Mexico et America meridionali. 2J.. Sine dubio genus
proprium constitnit, forma perigonii magis distinctum, quam Brunswigia3 Haemanthus, vel
ullum in familia Liliacearum. Planta saepissime biflora, rarius triflora, quadrifloras vidi paucas,
sub dio florentes in fimeiario. Uniflora est tantum planta juvenis, vel in olla male nutrita. In Europa
ab anno 1093 colitur, sub nomine Lilii Jacobi 3 vel Iridis suecicae. Flos e maximis et
speciasissimis. Virid.
T. 45. Amaryllis aucta mihi. Vergrösserte Amaryllis. A. spatha multiflora perigoniis unilabiatiSj
reflexis crispis 3 genitalibus deflexiSj petalis f br evio r ibu s foliis linearibus obtusis
glabris j nudisj subcarnosis. Ex borto Dni Ancelloti bortulani mercenarii, floruit i8o5. Ama-
ryllide undulata multo major, et petala penitus colorata. Nec potest esse A. humilis ß. major,
quae in Bot. Mag. no. 1089 depicta est, nain hujus perigonia miniacea, subregularia, et stamina
stricta, floribus longiora. Diu habui pro varietate A. u n d a la ta e sed jam pro specie nova
mihi valet, quam ob incrementa partium, respectu A. undulatae, et etiam, quia pedunculi
nonnunquam ramulo adaugentur, Amaryllidem auctam appellavi. Virid. temp.
Tab. 46- Amaryllis sarniensis L. Amaryllis von Jernsey. A. petalis linearibus, planiusculis, genitalibus
strictis j perigonio longioribus, conniventibus. Ait. h. k. II. 227. Red. Lil. I. 33. Curt.
Bot. Mag. 294. H. in Japonia et in insula Sarnio (Jernsey) ad littora Angliae. 2J.. In Gallia jam
an. i 634 cultafuit, teste Cornuto. Variat floribus aurantiacis et punctatis. Varietas capensis, c