LECTORI BENEVOLO.
Cum primùm doctissimus idemque mihi amicus A. P. De Candolle, Systema nalurale
regnîvegetabilis instaurandum suscepit, existimavi disciplinis botanicis profuturum,
si inter species in hoc ipso Systemate descriptas et quarum specimina in nostris herba-
riis exstant eas eligerem quæ infrequentiâ, novitate, forma, singulari organorum corn-
page aut quâlibet aliâ ratione insigniores viderentur, easque serie quâdam iconum diligent!
elegantique operâ depingendas curarem. Jam volumina duo Iconum selectarum,
quæ post editum systema vulgata sunt, Botanici faventes excepere • quorum suffragio
impulsus, opus susceptum eodem modo prosequi non dubitavissem quo incboaveram,
nisi intereà ipse De Candolle operis sui rationem mu La visset, quo citiùs liber ab omnibus
exoptatùs in lucem ederetur. Postquàm igitur Systema in Prodromum conversum
fuit, id est, in contractam familiarum generum ac specierum quæ ad hunc usque diem
innotuerunt descriptionem, tanta stirpium moles tùm comprehensa fuit, ut centuria
iconum ad volumen unum quodque Prodromi illustrandum minimè suffecisset. Quo-
niam mihi defuit potestas celeberrimum auctorem rapido gressu regnum vegetabile lus-
trantem sequendi, ipse animum ad id intendit ut nobis deficientibus quodammodo sup-
pleret, commentaria iconesque adjunctas edendo, quibus familiæ in Prodromo tractatæ
longiùs explanarentur, et quorum nonnulla inclusa leguntur in diversis collectaneis à
societatibus historiæ naturalis Parisinâ et Genevensi necnon à Musæo historiæ natu-
ralis Parisino evulgatis, plura verb seorsim sub hoc titulo exierunt : Collection de Mémoires
pour servir à l’histoire du Règne végétal.
Titulus tarnen Iconum selectarum operi jam à me evulgato adscriptus, copiam mihi
faciebat rem inceptam ulteriùs prodücendi, dummodô species insigniores eligerentur
inter eas quas De Candolle in prioribus quatuor libris Prodromi descripserat; quod
præsenti hocce tertioque volumine Iconum Botanicis oblato exsequor. Ordinem enim
secutus sum qualis in Prodromo, à Capparideis usque ad Rubiaeeas traditur. Familiæ
nonnullæ, Capparideæ, exempli gratia, Polygaleæ, Malpighiaceæ, Rutaceæ, Legumi-
nosæ, sat multas species præbuerunt, dùm contra paucissimæ stirpes occurrerent deli-
neandæ in aliis familiis quas jam, ut supra dixi, cl. De Candolle non modo in descrir
bendis speciebus sed etiam in fingendis iconibus plané tractaverat.
IL