vapores, inde eliciti vehementem sternutationem ac tussin cum secretione mucis tenaci adaucta,
nauseam et vomituritionem excitant. In cute ruborem inflammatorium cum parvis pustulis, et
si longius adhibentur vesieas quoque atque exulcerationes provocant,
Analysis chemica, a Bucholzio instituts, haee docuit:
Capsicini (resinae balsamicae acris) . . . . . . . . . 4,0
Materiae extractivae purae saporis amari, calefacientis et parum aromatici • 8,6
Materiae extractivae cum gummi 21,0
Gummi . . ♦ . . . . , . • . , . . 9,2
Cerae (?) . , . . . . . . . . . 7,6
Substantiae peculiaris albuminî similis . .. , . . . . . 3,2
Parenchymatis - . , % ■ * • • . ♦ - - . • • • 28,0
Aquae , . . . . « . . . | g • . , . 12,0
93,6
Partes per analysin perd it ae , , . . . . 6,4
ÏÖÖ7
Capsîcinum, efficacissima haec Capsîci pars, a Bucholzio primo inventa, { alcaloïdes forsan
cum résina conjunctum,) colore gaudet inter flavum ët rubrum medio, in temperatura solita
balsamo simile, aucto ealore magis liquidum est; saporis autem primum aliquantulum aromalico-
balsamici, paulo post, in minimo quoque dosi, vehementer diuque urentis. Igni fortiori
expositum vaporem densum griseo-albidum, laryngis gravem irritationem tussinque ac sternutationem
etc. provocantem, spargit, qui si diutius cum spiritu simui trahitur, inflammationem
membranae Schneiderianae, oppressionem pectoris et dolores pungentes importare potest. Uti
omnis materia resinosa ab aqua non solvitur vel saltern minimo pondéré, pauxillum eius
aceto exçipitur, facile autem in spiritu vini, aetherë, oleo terebinthinae aliisque oleis aethereis
atque liquore Kali caustici diffluit.
Braconnotii analysis fructuum Capsici chemica, a priore ilia Bucholzii paululum diversa,
sequentes exhibuit partes pecuîiares:
Materiae cerae similis cum materia tinctoria resinosa rubra, quae sapore ©st minus urente
quam rèsina acris . * . . . . . . , . . . . , 0,9
Olei acris (Weichharfc?) * * , * * + . . . . 1,9
Gummi . * ♦ . . .. . 7 / - • • * 6,0
Materiae fusco-mbrae amylo similis, non in aqua bulliente sed in liquore kali solubilis,
e quo aeidis adfusis floeculorum fuscorum speeie praecipitatur , ' ♦ . ♦ . 9,0
Materiae animali-vegetabüis , , * . * * • * * • 5,0
Kali citrici . . , * . ♦ * ♦ * - ♦ . » 6,0
Kali phosphorici ac muriatici (e t quod perdebatur.) . . . . . ♦ , 3 , 4
Materiae insolubilis restantis , . - > . . . . . . . • 67,8
100,
Apparel itaque e praecedentibus, Capsicum vi sua pharmacodynamica pertinere ad aro-
mata acria, et tarn parva quam magna dosi, propter principium acre resinosum, omnino agere
uti acria ilia, quae praecipue superficicm (systema cutaneum) afficiunt, In tractu intestinali
nitaque magam provocat irritationem, nervös abdominales valde excitantem, quae, uti Vogtius
recte admonet, irritamento illi similis est, quod semen sinapios in ventriculo tractuque intesti-
norum excitât. Majorem dosin vomitus, alvus laxa, cum doloribus pungentibus intestino-
rum, maximam dosin inflammatio ventriculi atque omnia symptomata, quae venena acria
producere soient, sequuntur. Vires narcoticas, etiam in maxima dosi, uti expérimenta iterum
iterumque instituta me docuerunt, non exercet.
Licet sapor hujus fructus valde acris'sit, et integumenta Linguae et cavi oris cujuslibet,
huic condimenlo non assuefacti, solvat, tamen in America méridional! inque Indiis etc. saepis-
sime pro condimento praesertim carnis adhibetur.
Tali modo Indiae orientalis incoîae Achiar sive Atsiaar (vox Malayca) eondituram variorum
vegetabilium cum aceto et Capsico (Tcliili ibi vocato) aliisque aromatibus acerrimis
parant, eui secundum aromatum, quibus utuntur, differential», varia nomina impertiunt; ita
quoque Americani Kari Kari, condimehtum e carne et capsico parant. Capsicum cum sale
tritum, Brasiliani secundum Hernandez et frat, Gregorium, ad cibos inter manducandutn, ut
nos salem, adbibent, e. s. p. Optimum condimentum cujuslibet cibi dicit Gregorius, hocce
Capsicum est, „vaîenter enim ventriculi et intestinorum flatus discutit, orexin excitât, cibis
praesertim humidis et flatiiosis inspersum bonum saporem conciliât, coctionem juvat, urinam
et menses evocat etc.a ; et révéra in regionibus hisce calidis irritabilitas tam facile ealori suc—
cumbens, talibus incitamentis fortioribus magis indigere videtur, quam in mediis eoeli pîagis.
A medicis ad exemplum medicorum indicorum recentioribus temporibus praecipue adhi—
betur in magno anaesthesis, paralysis et atoniae partinm cavi oris gradn, et ad excitandam
oesophagi et ventriculi irritabilitatem vimque nervorum suppressàm. In usum itaque voeatur,
in laxitate atque paralysi musculorum oris, pharyngis et oesophagi, in angina atonica senium,
inque angina putrida maligna partir» interne partira et praecipue in gargarismatibus, dein in
lorpore et anaesthesi ventriculi tractusque intestinalis et morbis inde dependentibus, denique
in febribus typhosîs cum affectione paralytica tractus intestinalis.
Reilius praecipue in typho paralytico xum meteorismo et diarrhoea conjuncto ilium ad—
hiberi vuît, et Bergius ejus vim contra febres intermittentes malignas et difficile depcllendas
laudat. Externe in paralysi topica, amaurosi etc. ad derivandum adhibetur.
Pulveris dosis est granorum duorum usque ad sex cum véhicula mucosa involventi con—
junctorum, nisi praecipue irritamentum locale in ore aut oesophago excitari debeat. Saepius
Tinctura, ex uncia dimidia fructuum cum unciis duodecim spiritus vini, aut secundum Phar—
macopoeam borussicam ex unciis duabus fructuum cum libris duabus spiritus vini parata in
usu est; adhibeutur quoque infusa et decocta cum aceto, spiritu frumenti aut aqua parata.
i n .
Struc tura partium enterüorum.
R a d ix annua veï per errais, magis minusve fibrosa, rarius fusiformis, in speciebus fi’utes—
centibus deraum in ramos plures divisa, ïignosa, ex qua
G a u le s oriuntur in an nuis semper solitarii | —* 2 | pedales, in frutescentibns contra baud
raro,. plures ôpedales et ultra, frequentius erecti, in aliis stricti, in aliis suhflexuosT, rarius
et in unica quidem hujus generis specie (C a p s ic o M ille r i R, et S.) ad terram quasi diffusi;
simplices toli vel superne tantum ramosi vel ramosissimi, berbacei vel lignosi, angulosi,
vel v. c. in frutescentibus uti C a p s ic o c e r a s if o rm i frequentius inferiore parte teretiusculi,
et ad petiolorum pedunculorumque insertionem nec non in dicholomia ramorum subinde
violaceo-rubentes. R a m i, si adsunt, alterni vel e caulis dichotomia orti, semper angulosi, inter—
dum sulcati aut striati, et ut caulis subinde ad petiolorum insertionem colore violaceo adspersf.
F o lia semper petiolata, alterna, solitaria vel gemina ternave, et si geminata, semper
alterum altero ma jus. Ad formam si respicis, plerumque sunt oblonga, sed vario modo rece