
atque structura, facta omnium inter se comparatione, certissimi characteres specific! desumi possunt.
Nonnullis quidem Capsicorum fructus tam quod ad formam quam ad coloris tincturam maxime variables
perhibentur; mihi vero, quamquam haec coloris variationes, cum C a p s ic um a n n u um et
plures affines species fructibus rubris, flavis, flavo et rubro variegatis occurrere soleant, bene cogno-
verim, neque in discrimen vocare velim, nihilominus tarnen illae fruptus nimis agitalae mutationes
non omnes saltern mihi probatae, eoque magis dubitationibus obnoxiae videntur, quo magis multa,
quae circa hanc rem disputantur, e male tantum distinctis speciebus affinibus ortum ^duxissi persua-
sum est. Quod reliquum autem est, concedo, Uti jam dixi soli naturam culturamque variam mul-
tum ad formarum singularum aberrationes valere, eademque causa vel magnam specierum adhuc
cognitarum partem esse profectam, sed quoniam hactenus hae modificationes vix ac ne vix
quidem certis rationibus explicari ac statui possint, atque adeo specierum, quas dicimus, ad
paucas ceu genuinas reductio omni certo fundamento careret, illarum formarum tanquam spe—
cierum probalium distinctionem accuratam utilem ac necessariam esse existimo* Hanc quoque
ob causam non haesi, C a p s ic a subsequentia evidenter diversa tanquam species distinguerê
usque dum fortasse aliquando observaliones uberiores, et disquisitiones ulterius perductae hanc
rem ex omni parte caute illustrabunt,
vn.
S p e c i e r u m d e s c r i p t i o .
A. Fruc t ibus erectis v e l erectiusculis.
a. Fructibus oblongis.
1. C a p s i c um a n n u um Inn. C. herbaceum, foliis ellipticis vel ovatis acuminatis,
integris glabris; calyce erecto vel erecliusculo, pentagono, glabro, dentibus erectis acuminatis
obtusiusculis; fructibus laeviusculis conico - oblongis, basi dilatata calyci amplificato insidenti-
bus, apicem versus attenuatis bilocularibus, dissepimentis placentam versus incrassatis. Tab.
nostr. II»
Capsicum fructu oblongo nunc erecto (nunc nutante) rubro. Mi l le r Engl, Gartb. I, 169. ex parte.
Capsicum fructu conico oblongo majori. Brown Jamaic. 176.
Capsicum fructu surrecto oblongo. Tournefourb instit. 152.
Capsicum annuum Linn. Hort. Cliffort. 59. Hort, upsal. 47. Flor. Zeylan. n. 92.
Capsicum caule herbaceo. Linn. spec, plant. 188. Royen Lugdb. 426. Kramer Elench. Veget. 56.
Capsicum caule herbaceo, pedunculis solitariis. Linn. Syst. Naturae II. p. 935. (Halae 1760). Spec,
plant. 270. Edit. TVilld. I. 1050.
Capsicum annuum, fructibus oblongis (pendulis) erectisque, petiolis glabris, caule herbaceo. Rom.
et Schult. S. Veg. IV. 559. ex part. (excl. syn. quampl.)
Capsicum annuum. Blackw. Herb. t. 129. ic. mala. Kniph. bot. in original. Cent II. t. 230. Voll-
ständ. Samml, offic. Pllanzen, von TVolber TVeihe und Fr. Nees von Msenbeck Heft I. ic. bona
(excl. plur. syn.)
P ip e r indicum siliquis surrectis et oblongis. C, Bauhin. Pin, 102.
P ip e r oblongum erectum vel II. Reg, in Clus ii Cur. post. 1. c.
P ip e r oblongum erectum majus pyramidale, foh. R a j i Histona plant. I. 677.
Solanum mordens fructu longo erecto. TVeinmanni Phytanthoz. XV. 349. t. 928. lit. e.
flniva-uca. fructu tres digitos longo cylindraceo-acuminato, cum maturuit rubro. Marggrav.
V ^ . ... . r t . - i n x .— ni.to,. not ot morl HK IV ßän' T,T n 9,0.5'enm icone
Gaulis herbaceus, erectus, 1 — 2 pedalis subsimplex yel ramosus, te tra -pentagonus,
angulis obtusis, gabriusculus, ad pedunculorum petiolorumque iDsertionem interdum pilis
sparsis rigidinsculis adpressis instruetus, ramis alternis erecto-patentibus yel patentibus glabris.
Folia palentia, inferiora diyergentia, alterna, solitaria, bina, rarius terna, alterum altero majus,
1 | _ 3 poll, longa, poll, lata, elliptica yel ovata, acuminata apice rotundato obtusa,
integra, e basi latiore in petiolum decnrrentia, facie atro - viridia, subtus pallidiora nervoque
medio crasso instructs. Petioli glabri, folio breviores, facie canaliculati basi latiores, latenbus
superne ad medium usque foliorum margine producto instructi. Pedunculi solitarii rarius gemini,
glabri, subangulati, calycem versus incrassati, 7— 11 lin. longi, fructiferi erecti vel
erectiusculi. Calyx conico - cyathiformis, truncatus, p en ta - hexagonus, angulis rotundato-
obtusis, quinque-sexdentatus, dentibus erectis acuminatis apice obtusiusculis, glaber, post de-
florationem superne dilatatus, dentibus patulis. Corollae limbus quinque-sexfidus sordide a l-
bidus, laciniis oblongis ovato- acuminatis plicatis apice acutiusculo plerumque inflexis. Germen
laeve, ovatum superne attenuatum, apice foveolatum, Stylus erectiusculus apicem versus sub—
incrassatus, stigmate obtuso subtrilobulato. Bacca conico - oblonga, 1 — 3j pollicaris, xub-
erecta, apice attenuata, obtuso-rotundata, basi latiore calyci dilatato insidens, laevis, nitida,
primum atro-viridis seu colore nigrescenti inspersa, maturitate plerumque intense cinnabarina
vel etiam variegata et flava, bilocularis, dissepimentis oppositis, superne liberis, basi placenta
central! concretis ibique incrassatis subbilobis. Semina subreniformia, lateribus compressiuscula,
straminea, superne dissepimentis tanlummodo insidentia.
Pro varia cultura ac soli mutalione mirifice variât. Occnrrit enim: 1. Caule simplicis-
simo humiliori; 2. Caule ramosissimo majori vel et superne tantum ramoso; 3. foliis majoribus
magis acuminatis vel minoribus, atro-viridibus, pallescentibus, nec non, sed rarius variegatis;
4. fructibus majoribus longioribnsque vel minoribus ad ovatam quidem subcordatamve formam
tendentibns. etc. Ne varietalum formarumque intermediarum copia nimis longa sit, Sequentes
tantum memoratu diguiores, afferam:
b. C a p s ic um a n n u um r u g o s u lu m ; fructibus conicis latis majuscülis basi dilatata
calyci insidentibus subrugosis rubris.
c. C a p s ic um a n n u um a c um in a tum : fructibus conico - acuminatis erectis plerumque
minoribus, basi amplificata calyci insidentibus rubris vel flavo et rubro variegatis.
Capsicum fructu pyramidato plerumque erecto rubro. Miller Engl. Gartb. I. 169.
Capsicum siliquis surrectis et oblongis brevibus. Tournefort instit. 152.
Piper erectum minus pyramidale vel III. de Reg. in Clus ii cur. post. 52. 7bA. Raf* Historia
plantar. 1. c.
P ip e r indicum medium longum erectum. Hor t . Eys t. Aut. O. I. fol. 11, fig. simistr.
Pipe r indicum siliquis surrectis et oblongis, 1. pyramidale majus et 2. pyramidale minus. C. Bauhin>
Pin. 102.
P ipe r brasiliense. Guil. Pison. Histor. 1. c. cum ic.
d. C a p s ic um a n n u um s u b a n g u l o s u m : fructibus conico — truncatis anguloso—
torulosis apice plerumque bifidis erectiusculis, praecedeuti paulo minoribus,