
Capsi'ci genas, SolaneSrum familiae adnumeratum, in ordine natural; inter Solanum genus
atque Witheringiam (Herit.) locum habeas, ad ilia genera pertinet, quorum una alterave specie
cognita, jam reliquae omnes, etiam in statu non fructifero, facile cognosei possunt. Clare ex
hisce elucet, characters certiores, e quibus discrimina . singularum hujus generis specierum
sequantur, difficilius esse statuendos, quam in aliis Solanearum familiae generibus, atque eo
magis, quo plures, et fere innumerae varietates, soli influxu culturaque mutabiles, in hortis
aluntur. Hoc autem non intelligendum est de paucis illis speciebus a Linneo, postea a Wi -
denowio in Speciebus Plantarum atque in aliis operibus systematic enumerates, sed de us
praesertim, quae olim a fratre Gregorio, deinde a Besslero, Millero alnsque accumulatae,
postea vero plane neglectae et a nemine ulterius exploratae, nunc chaos praebent, e quo non
nisi cum summo labore certi aliquid extricare possumus. Quibus si adnumeramus adhuc species
récentioribus temporibus a Meyero, Candollio, Alexandro ab Humboldt et Bomplaudio descriptas
et denique magnam copiam illarum, quae in hortis cultae diVersis nominibus appellantur,
unusquisque certo, qui rem animo opinione non praeoccupato consideraverit, genus Capsicum,
quod ad species rite determinandas attiuet, inter dificillima censenda esse concedet. Itaque
mono°raphicam hujus generis decriptionem baud superfluam operam et earn forte p erisque
aeceptam futuram arbitrabar. Quam ob rem, cum per plures jam abhinc annos otium meum
in harum vegetabilium studium impendissem atqae data occasione plurimas Capsicorum species
vivas observassem, monographiam hujus generis elaborare statui. De iis, quae a priorum
auctorum descriptionibus discrepant, ille | qui rem novit, aequum judicium feret, cum semper
observationibus fulciantur. Nullo modo repetere ac compilare, quae ab aliis jam m medium
prolata sunt, volui, cum ipsam naturam observare et quae deprehendi, sincere desenbere,
mecum statuerim. Si non omnia fam ample et distincte exposui, uti lubenter fecissem,
aequi rerum arbitri cöndonabunt, monili, me plura de propagatione, anatomia ac physiologia
harum vegetabilium a me observata, quoniam absque iconum apparatu vix ac ne vix quidem
illustrari potuissent, omittere debuisse, quae quidem post haec forte, nisi, quae hodie attuh,
viris doctis displiceant, pnblici juris faciam. .
Ne justos limites commentationi praescriptos ëxcedam antiquiori harum plantarum historia
praetermissa, in sequentibus pagèllis, tanqüam loco praefationis, usum illarum diaeteticum atque
medicum exponam.
It
De chemica indole et üsn medico,
Totus fructus, praecipue auteirl sareocarpium cum contexfu inferno celluloso-yesiculcso,
turn etiam placenta et semina sapore sunt acri urente et longum tempus in ore per urante,
Recentes odorem nauseosum et sopienfcem quasi edunt; in statu sicco fere omni odore carentes,
neque aquae sub illis destillatae saporem neque odorem impertiunt, Inter com uren un>