
Ili
11
! !
Iï-
I hi 1 i
xn
m
suam, sive jam cognitam, sive novam rite conferamus, eâdem ut
ita dicam saepius divinat ione opus est, qua usi sunt viri liarum
rerum expertissimi, in formis illis ita feliciter disponendis et de-
scribendis, ut sui unaquaeque typi partes susciperet.
Jiiii »■Tit«
it e
m
1 H i
His quae protuli ubi aoceditur, numquis ejusmodi laboris ra-
tionem reddere quam plenissimam alienum habeat? Primum enim
de definitione ipsa saepius oriri dubia, quae vel observationis
infirmitati, vel speciei inoonstantiae, vel desoriptionis conditioni
minus perfectae tribuenda sint, post ea quae vidimus vix mirandum
est. De quibus vero d im taoetur, dubium absconditur, non tollitur;
imo extricatu difficilius futuris exploratoribus relinquitur. Deiude
multa, dum in plantis definiendis ocoupamur, animadvertere possumus,
quae typo accuratius discernendo, cunctaeque indoli ac vitae
melius oognosoendae inserviant. At nisi talia retinemus, laboris
magna pars in aerem evanescit. — Dubitari quidem potest, utrum
ejusmodi observata universae plantarum enumerationi statim adjungenda
sint, an potius interdum ad monographias reservanda. At
meum esse putavi, primitias mei laboris quum producerem, nihil
omittere, quod faceret ad observandi rationem quam adhibuissem
prorsus dijudicandam.
Omnia igitur quae in speciminibus meis a diagnosibus et iconi-
bus laudatis diiferentia observavi, sive quae dubium de ipsa definitione
excitaverunt, sive quae etiam ad speciem melius cognoscendam
aliqnid valere mihi visa sunt, diligenter monui. Oujus in gratiam
propositi descriptiouem, prout usus postulare videbatur vel ex parte
vel integTam, ex speciminibus illis saepius protuli. Formae quoque et
varietates et species nonnullae occurrerunt novae, quas caute discer-
nere et accurate clescribere studui. Res ubi postulabat, figuras
naturam quam potui optime referentes adjeci. Quibus spero fore,
tum ut vitia quibus impegerim exploratoribus magis expertis sta-
; !
Ï i
liii*
xiir
tim appareant, tum ut conatus mei ad Phycologiam nostram au-
gendam aliqnid attulerint.
Restât ut me II s u r a s paucis attingam. Quae m Algarum simplicio-
rnm ceilulis magi s quam in plantarum perfectiorum organis sibi
c o n s t a r e , ideoque in typo constituendo majorem vim habere,
injuria nonnunquam diotae sunt. I n omni enim organi smo men-
s u r am per se spe c t a t am — non dico partium mensuras int er
se c o m p a r a t a s —- m i n o r i s esse ad t y p um ef f i ci endum
moment i , lex est u n i v e r s a l i s , in rerum natura posita, quae
de omnium rerum naturalium haud magis quam de Algarum typis valet.
Quod etiam observatione confirmatur. Contentio enim et compara-
tio quum fit, in plantis magis perfectis florum aliorumve organorum
staturam non magis quam cellularum in Algis simplicioribus, i n t e r
l imi t e s s u o s f l u c t u a r e , hand dubie apparet. In illis autem
mensurae omittuntur, quia aliae notae cum typo arctius conjunctae
ad earum species insigniendas plane sufficiunt. Hie vero arripiuntur,
u t, cbaracterum magna parte ooulos fere fugiente, optimum quod
babeamus adminiculum ad species agnoscendas praebeant.
Nullo tamen pacto praetermittere licet, non nisi i n t e r l imi t
e s q u o s d am illas sibi constare. Ex observationibus quidem per-
multis, „ quadratorum minimorum” q. d. ope, me n s u r a e c|uaedam
s i n g u l a r um s p e c i e r u m typi cae constitui possent, quarum
var i at ionem vitnm quod vocamus probabile accurate deme-
^iretur. Sed hujus rei definitio ad plantae indolem cognoscendam
tam exigui momenti est, ut non nisi postquam omnia alia in-
uotuerint, cum aliquo friiotu institui possit. Omitto, earn usui haud
melius inservituram esse, quam limites illos simpliciter indicates.
Exprimuntur mensurae plerumque line a e vulgo Pa r i s i ens i s )
partibus. In numeris vero fractis, dum magnitudo indioanda auge-
atui, indicandi subtilitatem nimis diminuì, rursus ubi ilia decret
o
ii
P