Lectori benevolo
s. D.
auctoi*.
Ex quo Kuetzingii celebemmum opus, cui titulus „Species
alg arum" cum hominibus harum litterarum amantibus communi-
catum est (annum MDCCCXLIX. dicimus), omnem omnino scientiam
non modo, sed etiam rerum n a tu ra lium scrutationem niirum in
modum adauctas esse, quis est qui ignoret? Typis enim generum
assiduo studio cognitis plurima genera et species ratione et ordine
distincta ac digesta sunt.
E t consideranti milii, scientia et scrutatio illarum plantarum
quales quantosque virorum doctorum studiis in omnibus fere terris
Europae progressus fecerint, ju x ta cum omnibus algarum amatoribus
optabile visum e st, u t, quae dispersa erat la rg a materies, certa
ratione et ordine digereretur. Quod ipsum consilium in hoc libro
meo secutus, non omne quidem punctum, ut aiunt, tulisse me censeo.
Unito enim multorum virorum hujus rei peritorum studio opus foret,
librum omnibus numeris absolutum componere. Ita paucis annis
p ra e te iiap sis, ex quo prima hujus operis seetio in lucem prodiit,
Diatomaceae multo accuratius cognitae et perspectae sunt, et longe
alia ratione genera ac species hodie dijudicantur, ut necessarium
videretur opus nostrum singolari volumine augere et supplere. Hinc
omnia quae de illis monenda videbantur et gravioris momenti erant,
supplemento illi reservavimus ac satis habuimus in Addendis quae-
dam correxisse et nonnullos id genus libros collectionesque venales,
ubi opus erat, allegavisse.
Algas m a rin a s, quas J. Agardliius egregio libro descripsit,
missas quidem lacere constitui, ita tamen ut aliquoties illas com-
memorarem. Quae enim in ostiis fluminum sale marino imbutorum