VI Praefatio, P i" a e f a t i o. VII
'I,
Ì !
äiill 1!;
Ill;
Faiistiim nobis visum est siisceptiiin, explens laciinam
quam nusquam forte magis ac hodie rei lierbariae
studiosi, nec minus illi qui universalem tractant faciuntque
provinciam literarum, aegre tulerunt. Respicias
enim ad recentiorum encheiridia literaria pariter atque
botanicorum opera, quibus s. d. bibliotliecas adiunxisse
sibi videntur, et ubique in tenues exiguosque nonnisi
catalogos, lacunis, corruptionibus linguarum variisque
mendis laborantes oifendis. Prospera igitur nobis arrisit
spes, ex eo, quod Nobil. auctor conatui huic se
totum dicaverit, nec non per insequentes annos consecraturum
esse se constituisset. Regiae bibliotliecae, in primis
veterum operibus editionibusque eximie instructae,
singula Volumina comparanda, limpidosque ad hauriendum
alios praebuit fontes illius praefectus ill. Ebertus;
opera quae ipse possideo recentiorum imprimis et
rarius in privatorum bibliothecis occurrentia, pariter
cum auctore communicavi, et quantum in me fuit, utile
susceptum promovendi operam dedi.
Ita factum est, ut Nobil. auctor conscriberet bibliothecam,
vel dispositione sua vel copia rerum insignem, librum
omni literatori botanicoque necessarium utilemque,
subsidium deinde ab ipsis bibliopolis quotidie consulendum.
Praeter librorum enim ipsas inscriptiones, magna
])arte ex autopsia relatas, et sub divisionibus bibliothecae
suae chronologice dispositas, etiam pretium ubi
fieri potuit caute adjunxit, maximamque recensionibus
indicandis operam navare non deterruit.
Quae quum ita sint L. B. quam multum in componendo
hoc libello temporis tritum est, quantamque assiduitatem
auctor ei impendit, non ignorabis, et eo
magis, quum humanis lapsibus neutiquam Uberum praedicemus,
si quidam occurrant, indulgenter excusabis.
Viri quidem periti correctionis curam in se susceperunt,
sed me nonnisi postquam impressio ñiit peracta librum
conspexisse fatendum est. Quae desidero, pro maxima
quidem parte ea sunt, quae praeterito, quo liber est
ipse impressus, ad me pervenerunt, sed etiam splialmata,
absentia a loco infauste aucta, maiori cura indicanda
puto, quam ut confestim in censum vocentur.
Sic mantissam petimus ab auctore simul cum correction
nibus necessariis proxime atque seorsum edendam.
Ita valeas L. B. et Praenobilissimo aoctori eiusque
libello nec non mihi fa vere pergas.
Dresdae, pr. Kal. Mai. MDCCCXXiX,
\
L. Rcicliciibacli,
( lir
m
11;
•i-ilir
W
I I;-T
'
ÚU
•l!ilf !i.ii