
bus eft idem, externa facies in nonnullis eft flavi coloris, in aliis brunni, in aliis
fubviridis, vel etiam gypfei coloris. Pondus omnium firnul ponderatorum eft
io o granorum.
CLASSIS I I I
Lamellati.
1 . ) 6 Lapilli nigricantes, quorum maximus magnitudinis nucis mofchatae
majoris eft, hic pondérât 40 grana; reliqui minores pondérant i3 g ran a , exviro
70 annorum.
2 . ) Lapillus niger magnitudinis nucis mofchatae, pondérât 30 grana, ex vi-
ro 36 annorum.
3 . ) 7 Lapilli nigri, magnitudinis avellanae, qui pondérant 59 grana, exfoe-
mina 38 annorum.
Tandem adjungo lapillum figurae & magnitudinis ovi gallinacei minoris, quem
fenex 71 annorum per anum excludit, praecedentibus ventris cruciatibus acerbiffi-
mis, quibus, ante exclufionem, per fat longum tempus fabjeétus fuit. Lapillus
cultro fiffus nucleum habet nigrum & durum, reliqua fubftantia denfa atque rutila
eft, punctulisque aureis fplendet, facies externa nigra eft. Lapillus facile flam-
mam concipit, & pondérât 170 grana.
Praeter hos calculos, multas inter praeparata mea confervo veficulas felleas,
quae ad crepaturam usque ingentem numerum calculorum includunt.
§. XVJI.
Rariffimum eft illud genus concrementorum terreorum, quae in ipfis tunicis
cyftis felleae generantur. Reperi tale inter tunicam nerveam & internam villofam
viri 40 annorum veficulae felleae non procul ab egreflu duétus cyftici, magnitudinis
avellanae, refecui huncce lapillum, mere concrementum terreftre erat, quod
flammae candelae admotum non ardebat, nec carbonibus impofitum vi ignis mu-
tatum fuit.
§. XVIII.
Silentio praeterire pollem reliquas hepatis & veficae felleae adfeftiones, interim
duas notabiliores adjungere mihi non inutile fore videtur.
O B S E R V A T IO I.
Duodecimus jam volvitur annus, cum vafa totius corporis puellae duodecim
annorum feliciffimo fucceflu replerem, quae emaciata & crebrioribus motibus epi-
lepticis correpta ultimam luferat cataftrophen. Ca vo abdominis aperto magnam
copiam vermium, qui lumbrici nuncupari folent, in tractu inteftinorum inveni
fed obftupui, cum infertionem duétus cholodochi in inteftinum duodenum, ne-
que minus duétum cholodochum & hepaticum ad ingentem magnitudinem dilatatos,
&
6c corpufculis mollibus infarétos reperirem. Incifis duétibus cholodocho & hepa-
tico extraxi undecim lumbricos fatis longos &C craflos, quorum nonnulli in ramos
feu radices ductus hepàtici per hepatis fubftantiam difleminatos penetraverant.
O B S E R V A T I O I I .
Medio menfe Maji hujus anni cum jam fervidior tempeftas labores anatomicos
difficiles redderet, corpus hominis fex &C viginti annorum mihi mandatum fuit;
ut de integritate pulmonum certus fierem, thoracem aperui. Pulmo dexter totus,
quantus quantus erat, confumtus fuie, & purulenta materia, quae cavum thoracis
dextrum replebat, viam fibi paraverat, prope infertionem venae cavae inferioris
per diaphragma in cavum abdominis, ubi hepar ingenti ulcere confumtum in puru-
lentam materiam mutatum fuit.
, ' . 5. XIX.
Tranfeo nunc ad glandulam thyreoidam. In noftris regionibus morbi hujus
glandulae non tarn frequentes, quam in aliis font; ftrumofam aliquoties diffecui,
fed praeterita hieme inter tarn magnum numerum cadaverum, quae tam ipfe dif-
quifivi, quam quae me praeeunte a difeipulis meis dilfecta fuerunt, inveni, prima
vice très lapillos fubflavi coloris in glandula thyreoidea vetulae 66 annorum, maximus
horum eft magnitudinis mofchatae majoris, reliqui font minores.
Secundum exeroplum hoc eft: Dextra pars glandulae thyreoideae viri.qua-
draginta & aliquot ânnorum hydrope peétoris extincti in concrementum terreftre
fubflavum permutata fait. Siniftra pars integra fuit; omni cura inveftigavi in duo-
bus hi Ice fubjectis ftruéturam glandulofam, fed nec minimum duétus excretorii
veftigium reperire potui.
§. xx:
Nec-teftis nec penis virilis a concrementis terreftribus tuti font. In epididymi-
de viri adulti concrementum terreftre figurae cd magnitudinis p ifi deprehendi. To-
tum tefticulum in v irop annorum dextrum in concrementimi durum glutinofo-ter-
reum mutatum obfervavi. Sub membrana externa ovarii foeminae triginta annorum,
latebat concrementum durum,, glatinofo - terreftre, juglandis magnitudinis.
Lapillus magnitudinis ovi columbini inter membranam externum a peritonaea,
fubftantia?n uteri celMofo - vafculofam, munitus eft, in fundo uteri, foeminae
34 annorum, Sf ubi tubi Fallopii in angulosfuperiores laterales uteri inferuntur in
quolibet latere lapillus avellanae magnitudinis praefixus eft. In duobus uteris vetu-
larum, praegrandes inveniuntur calculi, feptem flin t in m o, Id très in altero.
Uteri hi exflccati ornant colleétionem meam praeparatorum anatomicorum. Ne-
que minus in duRu falivaliparotidis (if fubmaxillarisglandulae vidi lapillos, eosque
adhuc confervo.
0 §.XXI.