
bat, fed etiam ad dextrum expanfum fuit. Unde quoque paulo permutatum fuit
iter arcus aortae, e dextro latere ad finiftrum transverfim decurrentis, truncus communis
arteriae fubclaviae & carotidis dextrae fertur ante arteriam afperam, & hoc
itinere abfoluto, quaevis arteria fuos ramos confuetos exhibet, reliqui rami, carotis
fcilicet finiftra & fubclavia finiftra conftantem habuerunt faciem, eadem lege
venae jugulares conftitutae fuerunt.
§. X X V . .
Aperto abdomine confpiciebatur ingens hepar mirifico modo fabrefaclum,
quod nunc pro uno nunc pro duobus hepatibus haberi poterat. U t autem omnis
tollatur ambiguitas, recurramus ad primam figuram, ubi dedimus habitum externum
concretionis foetuum; fiv e lh an c comparemus cum figura fceleti darum erit, quo-
modo dicta hepatis fabrica determinari poffit. Jam fuperius annotayimus duas fu-
perficies monftri alteram anteriorem, alteram pofteriorem. Cuilibet enim foetui
fuae erant coftae. Duodecim coftas habebat foetus fünfter;- quae dextrae funt at-
que cavo anteriori refpondent; tredecim pofteriores cavo pofteriori obverfas,
hae finiftrae funt, eodem modo fefe habuerunt coftae foetus dextri, cujus duodecim
anteriores finiftrae, & tredecim pofteriores, dextrae erant.
§. X X V I .
Refecfis itaque cute cum mufculis abdominalibus, & offibus fterni, in mucro-
nibus conjundis, reperiebam duo cava abdominis, per conjunctionem hepatum
in eorum fic didis marginibus anterioribus, & ligamentum latum, ab uno verfiis
alterum diaphragma in medietate lupra convexam fuperficiem hepatis extenfum,
divifa, in cujus anteriori cavo videbatur unum, in pofteriori alterum collocatum exiliere,
fed molem hepatis minutius & fcrupulofius perluftrando non unum, fed duo
exiftere hepata, & quemlibet foetum habere hepar fibi proprium deprehendi.
§. X X V I I .
Sub concavitate diaphragmatis-foetus finiftri pofitum fuit hepar, quod hunc
habuit fituin atque figuram ; fuperficies fuperior convexa refpondebat diaphragmatis
concavitati, per medietatem fere hujus fuperficiei hepatis decurrebat duplica-
tura peritonaei ex utroque latere diaphragmatis conflata, quae ligamentum hepatis
latum erat. Superficies inferior magis plana, tegebat contenta abdominalia.
Margo hepatis'diaphragmaticus, qui in ftatu naturali nuncupamr coronarius vel
pofterior, lata atque duplicata lamina peritonaei, a dextra verliis finiftram extremi-
tatem hepatis excurrente cum diaphragmate cohaerebat, lobum habuit dextrum
cavum anterius refpicientem Tab. I V . Fig. l. s., & lobum finiftrum in cavo pofteriori
pofitum. Tab. I V . F ig . l. {. D e margine fic dido anteriori ftatim dicam.
§. X X V I I I .
Eodem prorfiis modo hepar foetus dextri fefe habuit, fuperficies enim convexa
adimplebat concavitatem diaphragmatis, & fimile ligamentum latum, liga-
mento lato foetus finiftri oppofitum & retro mucrones odium fterni cum finiftro in
unum contiguum ligamentum mutatum, conjungebat hepar cum diaphragmate.
Margo
Margo diaphragmaticus, pari ratione ligamento coronario did o , quod per totam
longitudinem marginis diaphragmatici decurrebat, diaphragmate muniebatur ita
ut ligamenta alias triangularia, dextrum & finiftrum, extremitatibus lateralibus
hepatis annexa non nifi cum coronario unicum latum vinculum efficerent.
§. X X IX .
Tali modo ambo hepata fefe habuerunt refpedu fuperficierum & marginum
diaphragmaticorum, nunc dicendum eft de illorum marginibus anterioribus, parti
cartilagineae coftarum fpuriarum refpondentibus.
§. X X X .
In monftrofa hac fabrica hepatum coaliti funt margines anteriores, quia nimi-
rum fterna & appendices mufculares diaphragmatpm concreti erant, fadum eft ut
hepata propius ad fe invicem accedere potuerint, unde per comprelfionem illorum
conjundio marginum abdominalium fubfecuta eft; ubi hi margines cavo anteriori
& pofteriori refpondent, hiatum feu inisifuram relinquunr, cujus anteriorem
Tab. I K F ig . i. k ., petit vena umbilicalis Tab. I V . F ig. tgutföttäß}, pofterior vero
T S b .IV . Fig. i. i. tantummodo disjungit hepata.
-vA;^ >!!*
SECTIO III.
' D E C L A R A T S IT U M V I S C E R U M IX S A C C O P E R I T
O N A E I C O N T E N T O R U M .
§• IE
rogredior nunc ad defcriptionem vifcerum, quae continentur in facco peritonaei.
Ante vero quam hanc hiftoriam exhihere inftituo, adhuc quae-
dam de hepate praemittenda duxerim. Jam fuperius divifionem, figuram,
& vincula, a peritonaeo orta retuli, nunc fitum atque ulteriorem ftruduram hepatum
enarrabo.
§• II .
Ambo hepata uti dixi conjunda, adimplebant totum cavum abdominis anterius
& pofterius. Omnia vifcera abdominis, ventriculi, lienes, pancreata cum
tototradu inteftinorum, praeter portionem quandam coli & ejusdem produdio-
nem in redum tegebantur ab iisdem, uti Tab. I V . F F . i, demonftrat.
§. I l l ,
A b hepate foetui finiftro proprio incipere neceflarium fore putavi. Sedulo
progreflum ulteriorem cavae ex thorace in abdomen confiderans obftupui earn ple-
narie hepar relinquere, & alio modo, deinceps dicendo, fuum iter continuare.
Hinc primo hepar ad latus reclinando vidi fuperficiem inferiorem hepatis, quae
in ftatu ordinario propter lobos, tubercula, & folfas, inaequalis elfe folet, fere
perfede planam exiftere, praeter foffam veficulae felleae, & transverfam, pro arteria,
hepatica, vena portarum & dudu hepatico.
D