Squali Acantliiae oculus>
Squalus acanthias quoad oculum magis adliuc, quara raja modo de-
scripta, animalibus calidi sanguinis accedit 3).
Bulbus magnus 4) , ante modice complanatus, parum profundus,
suboblongus. Sclerotica cartilaginea,, duriuscula, ante tenuis, pone cras-
sescensj inaequalis, tuberculis materie crassa intus repletis obsessa, tu-
berculorum autem maximum externe a nervo v positum processed vel fillero
latiusculq, cartilagineo ex orbitae fundo orienti ligamentis laxe adnectitux. *)..
Cornea ampla, horizontaliter ovata vel obtuse potius rhomboidalis,
pertenuis, duriuscula, nec in spiritu yini servata pelluciditatem amittens. ■-
Ghoroidea admodum tenuis, externe nigra, interne pigitiento ex flavo
argenteo ob'tecta, quod fulgens tapétum refërt. Corporis glandulosi vesti-
tjgium nullum. Corona ciliaris lata, plicis plurimis, .distinctis, regularibus
conspicua, quamvis in processus ciliares parum prominentes, termine-,
tur ®). Processus tarnen non omnes ut in quadrupedibus, sed infimi tan-,
turn ad ipsam lentem pertingere videntur, eo in loco, ubi Campanula
H a il e r i in aliis piscibus, quibus desunt processns ciliares, lent.i adhaere-
sceïe solet. Pigmentum fuscum ab uveafacile, secedit. . Iris maxima,
subtilissima, albicans aëneo. 'colore mixta, resplendens," laevis, parum
convexa. Pupilla perparva et angusta,- perpendendiculariter ovata;, ,apice
margini corneae infèriori propior,
Nervus Opticus, cujus medulla tripheata apparet 7) , in extremo in-
flexus quidem, sed vix angustatus pénétrât scleroticam prope vaxin visorium
paulum angulo oculi interno propior. Ex insertionis loco, perfecte
rotundo, prominulo, oritur -retina, tenùior quam aliis in piscibus, paruin
'5). C uvier anat. comp.' T. II. p. 399.
4) Bulbmn oculi, cerebro esse majorem in squalo AcantEia patet ex nitidissima icône
êxhibita ab Ev; H ome in Phil, transact. Y. 1815. Pi. XXL qui. squali maximi oea-
lum in diametro très pollices aequare asserit p. 332:' major ergo esset quam ullius
altèrius animalis, Eucusque mihi noti, oCulus.
.5) Actioni musculorum voluntariae elasticitatem pedicelli cartilaginei mechanice résiste
r é ob.-ervat Blumenbach vergl. Anat. §. 294.
6) Zinn Comment, soa scient. Gotting. 1794. P- 191 •
E. H ome 1. c. in squalo ma ximo quoqiie tapétum et processus c ilia r e s , sed neque
processum falc ifo rmem neque glandulam choroidealeni, invenit.
7) lu Xiphia, qui ingentem oculum sortitus est, optici nervi medullam in plicas.
insignes circumductam in icone conspicis magnitudine aucta'm M. Malpigihi Ôpe^
rum Lugd. Batav. 1687., Tom. II. p. 120.
ultra globi dimidium occupans, prope coronae ciliaris marginem posteriorem
terminata.
Lens maxima, perfecte globosa, e pupilla angusta vix prominens,
a cornea aeque ac retina tertiam fere diametri partem distans. Camera anterior
spatrosior humorisque aquei quantitas major, quam in plerisque pis-
cium generibus, vitreus autem paucusr
Gadi Morrhuae oculus.
In plerisque piscibus, chondropterygiis exceptis, membranae oculorum
non modo laminis plurimis et magis. quam in reliquis animalibus ab invicëm
distinctis componüntur, sèd multo quoque facilius separari possunt, quod
prae aliis optime in Gadi Morrhuae octilo' observatur, laminis choroideae
ipsiusque corneae quippe> sponte fere absque ulla arte adhibita a se invicem
secedeiitibus 8). ■
Bulbus ,ejus, ratione corporis admodum magnjus, ante et pone non
tantum, ' sed a lateribus quoque compressus hinc, in sectione nostra cir-
cumferentia ejus non rotunda, sed quadrata quasi cernitur, quamquam
cavum vel spatium ovale contineat.
Sclerotica 9) admodum crassa, in externa internaque superficie tuberculosa,
maxima parte cartilaginosa, in oculi tantum fundo membranosa et
vaginae nervi, quacum ibi connectitur, similior.
Haec cartilago cavemulas multas continet, materia luteola,' molli,
grumosa farctasj neque choroideae ubique presse adjacet, cum spatia satis
ampla relinquat in vivo oculo humore aquoso scatentia. jj Cornea magna,
rotunda, admodum plana, in centro tenuis, versus marginem insigniter
crassescens, tribus praesertim laminis constructa. Externa nenipe lamina
vel conjunctiva x) integumentorum corporis cömmunium continuation mollis,
in peripheria admodum crassa, in centro tenuior est minusque laxe
reliquis affixa. Lamina vero media, cum scleroiices margine imprimis
8) G uenellon in nouvelles de la république de lettres. Mars. 1686. p. seqq. Gadi
Morrhuae oculos non solum bene descripsit sed sex quoque iconibus illustravit
Nitidiores adhuc exhibuit A lbers in Denkschriften deç Akademie der Wissenschaften
zu München für 1808- P* 84*
9) Hovrus tractatus de circulari humorum motu in oculis. Ed. secund. 1716. Tab. 7.
hg* 1 * 5*
j) G uenellon 1. c. p. 323. ait : “la tunique conjonctive est manifestement glanduleuse”,
quod haud ita me reperiisse confiteor.