Cranium puellae hujus Tyroliensis formae pulchritudine et symmetrica
concinnitate, ossium insigni subtilitate atque eburnea quasi substantia, imprimis
autem cavitatis cerebri amplitudine, ratione partium »facialium habita,
crania multa feminea, comparatione a ‘me instituta, magnopere an^ecellebat.
In omni quamvis formosissimo etiam capite latus dextrum a sinistro
aliquantum ditferre solet, eamque, 'differentiam eo magis ad archetypum
nostrum in icone fideliter tradere studui, quo saepius in cranio minus sym-
metrico in parte anteriore unius lateris cum alterius lateris parte posteriori
ei correspondent! barmoniam vel aequilibrium quoddam exiride natum
manifesto observaveram. Ita exempli gratia cellulas ethmoidales dextras
numerosiores et spatiosiores sinistrisj sinum e contrario sphoenoidalem si-
nistrum ampliorem dextro^ parique modo hemisphaerium cerebri dextrum
versus occiput ampliüs sinistro, hemisphaerium vero sinistrum versus tem-
pora prominentius altero, in iigura^nostra xeperies.
Imprimis quoque gyrorum 'et sulcorum cerebri in ambobus lateribuS
diversitatem notabilem cernere licet, quae quidem minus in superfioie externa
observarida in sectionibus tarnen cerebri tarn conspicua semper appa*
ret, ut non passim rquin Vicq- d’Azyrii caeterum pulcherrimis icoriibus si-
nuositates cerebri et varias corticis inflexiones ex uno latere, ad naturani
for-san fideliter delineato, nimis symme trice in alterum translatas suspicer.
Oculi denique humani singulas quasque paries toi tantisque clarissimo-
riim auctorum operibus traditas d'escribere supersedeo, quippeettm ea omni'a,1
quae ad intelligendam iconem nostram pertinent, in explicätione • tabulae
linearis exposuerim.
E x p lic a t io tabula e' primae.
C a p u t puellae formosae, viginti. circiter annorum, secundum
oculorum antrorsum prospicientium axes visorios horizontaliter,
fere dissectum, imprimis ad 'organi visus situm, habitum, nexura-
.que unacum partibus circumjacentibus demonstrandum. Ne
j figura linearis literis nimis obrueretur, partes ejussymmetricae non
in utroque sed in uno tantum latere literis inscriptae cernuntur.
A. B. C. b . a. b. t. d. g.f Os basilare.
A . Pars occipitalis ossis basilaris, ope suturae lambdoideae a.
ossi porietali G. conjuncta. Diploes cellulae prope suturas sen-
.sim evanescentes.
B . C.D. Pars sphenoidalis ossis basilaris.
B. Corpus Hujus partis sphenoidalis. Sinus sphenoidales b. et c.
aperti praeter periosteum tenui membrana mucosa vestiti. Dexter
sin.us b. major sinistro r., ambo adhuc angusti ob juventutem puellae,
ab osse ethmoideo L. et vomere M. sutura m. sejuncti.
C. Ala nimor partis sphenoidalis ossis basilaris, in medio cana-
lis optici s. t. dissecta.
D. Ala major partis sphenoidalis ossis basilaris ab ala minore
C. fissura supraorbitali d. separatur,, quae, membrana tendinosa
claiiditur. Ab apophysi frontali ossis malae E. sutura , spheno-
maxillari e., ab ossis temporum autem parte squamosa F. harmonia
ƒ. disterminatur. _
E .- E. Apophysis frontalis ossis malae sive zygomatici,. marginem
orbitae externum, robustissimuih hie ad dimidiam fere globi
partem recedentem constitutens, membrana aponeurotica r. involuta.