Choroidea externe nigra, interne splendore metallic© viridescente Rügens,
immediate in iridem transit. Neque enim plicae neque processus
ciliares 6) ulli conspiciuntur, neque prominens margo in coronae ciliaiis
loco, sed laevis häec et glabra ab uvea omnino non disterminata, aeque
ac ilia pigmento atro obducta. Iris externe brunea, limbo pulchre aurato
circa pupillam amplam, rotundam conspicua, parum mobilis.
Nervus opticus tenuis, paulum externe a centro bulbo inseritur, sta-
timque expanditur in retinam dimidium oculi spatium oecupantem.
Lens magna, perfecte globosa in centro fere bulbi posita, e pupilla
prominens, vitreo corpori, quod Uveae pigmenti nigri ope agglutinatur,
firmiter inhaerens. Aqueus humor quantitate vitreum fere aequat 5 Camera
posterior plane nulla.
6) C uvier Anat. comp. T. II. p. 599.
P i s c i u m o c u l i .
Rajae c la v a ta e oculus.
Oculi rajae clavatae àmbo in eodem piano fere positi, vix prominentes, ut
piscium plerorumquè oculi palpebris carerit, superne tarnen firmo duroque
orbitae processu pro parte teguntur, ita ut cornea subfeniformis appareat. -
-Bulbus a facie anteriore non tantum,' sed a sùperiôre quoque Compla-
natus hemisphaerium superne truncatum 7) qutisi refert. Pedicello proprio
inhaeret èrfundö orbitae proCedentéi, cârtilàgineb, cömplaiiato, in patel-
lam quasi terminato 8). Haec patella protuberantiae condyloide^e scleró-.
tices jnxta nervi insertioném sitae, ligarnentis et tela cellulosa molli tam
laxe affigitur, ut bulbus Ààc articulatione mobilis evadat.
7) Dans la raie 1’oéil est comme un quart de sphère coupé par deux grands cercles
perpendiculaires l’un à l’autre. C uvier Anat. Comp. T. II., p. 377.
8) P. C amper kleinere Schriften übersetzt von H erbell. Leipzig 1787. B. II. St. s»
Tab. 3 fig. 1.
Pedicellum resistere musculis rectis bulbum in orbitam retrahentibus et ita paulum
compianantibus asserit E. Home Phil, transact. Year. 1796.
Sclerotica reliqua firma, satis crassa, ante tenuior, cartilaginea, sub-
pellucida, externe lamina fibrosa tenui obducta.
Cornea admodum plana, subreniformis, ' in diametro horizontali plus
duplo major, quam in perpendiculari, medio tènuis, versus latera
crassescens. r
Choroidea subtilissima, secus ac in, reliquis piscibus, chondropterygiis
exceptis, externe nigra, interne autem ex argenteo alba, in fundo praeser-
tim ocüli y ubi tapétum in quadrupedibus nonnullis apparet. Corporis
glandulosi nullum vestigium 9). Corona ciliaris, ‘ plicis et processibus
ömhino carens laevis est, higroque pigmento, prouti uvea, tegitur.
Iris anterius ex griseb alba, pupilla horizontalitér- oblonga, subreniformis,
"pro parte obvelata iridis' processu e margine superiore in eam
ultra medium demisso, semicirculari, ' quinque - digitato, anterius metallice
resplendente, posterius nigro, vulgo Operculum pupiUare audiente T).
Nervus opticus sub vagina tenui fere pellucente cirCumdatur membra-
na perfecte nigra, medulla ejus, quae aeque ac in squalo plicata apparet,
fibris, • vel •vasculis nigticantibus intermixta est a). Inseritur oculo
pärum interne ab axi visono 5 ex insertionis lpco processus oritur niger,
falciformis1, ' membranosus, choroideae,, cui adhaeret, similis, ■ retinam
findens, inferius versus iridem excurrens, . lentiqüe adhaerens.
Retina magna et satis valida.
Lens admodum. magna, perfecte globosa, e pupilla prominens,
corneae planiori proxima, humori aqueo parvum tantum spatium relinquit,
vitreoque corpori superne et inferne praesertim firmitër inhaeret.
9) B loch Naturgeschichte der ausländischen Fische Th. VI. p. 10. (Anmerk; e)'. —
Densitate choroideae, habitu tapeti, glandulaeque choroidealis defectu oculum
rajae ad mammalium oculos accedere observât. Cuviêr Ab At. comp. T. II. p. 404.
1) Hunc processum “solis,discum, fulgentibus. radiis undique corruscantém, quem
vix elégantius depinxerit Apelles” vices palpebrarum sumere placuit Stenonis
observ. de musc, et gland, p. 90. —- , Cuvier quoque 1. c. p. 411. 11 est probable
que dans l’état de la vie cètte fermeture a lieu ou à la volonté de l’animal ou par
l’effet d’une vive lumière.
a) Novum hoc est argumentum ëgregiam confirmans observationem B lumenbachii (de
oculis Leucaethiop. p. 15.) “eandem nempë 'nigredinem ëjusmodi saltern cellulosum
contextum amare, qui in membranam expansus et pinguedini recipiendae
iueptus est.”