P R A E F A T I O E D I T O R I S.
j p e t r u s C am p e r , smrnnus illemedicus, dumLancumi
aniio m d C c l x x v i i i i . hospitìo eius exceptus, stadio-
rum caussa, apud eum versabar, pro eo, quo me ad
obitum usque prosequebàtur, paterno fere amore, non
modo dono dederat ectypos iconum, quas hie exhibeo,
sed etiam sua manu explicationem adiunxerat. Singulari
prorsus harum iconum veritate, elegantia et utilitate cap-
tus, easdem quavis data occasione sedulo cum natura
comparans in dies magis magisque mirabar. Mirabantur
mecuin et omnes harum rerum gnari, quibus easdem
monstraveram, optantes simul, ut quantum possem, con-
ferrem adearum editionem accelerandam. Quocirca non
destiti ore et literis eum orare, ut ante dimidium fere
seculum multo studio .multisque sumribus non modo
paratas, sed etiam omnibus numeris absolutas tabulas
publici iuris faceret. At no vis quotidie negotiis publicis-
que fcuris impeditus eariun editionem distulerat, donee
inopinata et praematura morte orbi literario eriperetur.
A d r ian um ergo, filium eius clarissimum, ad quem
literarii thesauri patris transierant, rogavi, ut harum iconum
editionem mihi permitteret. Annuit votis vir hu-
manissimus, tabulasque illico misit, cum omnibus, quae
circa easdem scripta reliquerat pater.
Summopere laetabar , explicationem iconum ipsius
manu scriptam exstare, eamqtie tam integram, ut vix
quidquam adiiciendum haberem. Praeter hanc explicationem
aderant et Caput primum, secundum et tertium,
quae uti inveni, exhibeo.
Notimi estmedicis doctis, quantumSm e ll ie i tabulae
ad artem obstetriciam illustrandam et promovendam con-
tulerint, adeo ut ab ilio demum tempore ars ista salutari
® rationalis dicenda sit. Celebrem autem hunc artis
obstetriciae doctorem Londini in componendis tabulis
Camperus non modo adiuvit, sed • etiam-, ideam suas
encliireses cum forcipe per figuras catagraphice ductas
demonstrandi suppeditavit, et decem tabulas ad ipsa
obieeta calamo delineavit, prouti ipse in praefatione
classici operis praedicat.
Egregie énim demonstrat Jo. B u rn s , artem obstetriciam
maxime consistere in physiologia practica, eumque,
qui genitaliinn structuram, graviditatis naturam partusque
phaenomena optime noverit, optime etiam hanc artem
exercitaturum.
Quae omnia pari modo et de herniis valent. Probe
enim cognita et bene perspecta earum natura, curatio,
metliodusque, qua manu medendum sit, facilius intelli-
gitur. Constat enim, verbi causa, in herniis, quas
vulgo congenitas appellant, H u n te rum , P o t t ium ,
W r i s b e r g iu m , M u r r a y um , S a n d ifo r t ium aliosque
tantum profecisse sectionibus anatomicis, ut, quae de illis
exposuerint Ili viri clarissimi, demonstrationes anatomicae
fere dicendae sint.
Liceat brevibus exponere, quantum C am p e ru s no-
ster promeruerit de hemiarum illustratione, praeter
icones, quas hic exliibeo.
Anno 1759. Amsterdami in secunda editione Bélgica
M a u r ic a e i de morbis gravidarum et parturientium pel-
vim femineam non modo mascule delineavit, sed etiam
uteri prolapsum exposuit.
Anno 1762. Amsterdami in libro secundo Demonstra-
tionum anatómico-patliologicarum tanta veritate pelvim
masculinam delineavit, ut varia etiam circa hemiarum
naturam exinde illustrari possint.
Anno 1762. Tomo sexto Actorum Ilarlemensium dis-
sertationem insérait de causis hemiarum in recens natis
frequenter contingentium. (Over de Oorzaaken der
meenigvuldige Breuken in erstgeboorene Kinderen. in
Verhandelingen uitgegeeven door de Hollandsche Maat-
schapye de Wetenschappen te Haarlem VI. Deel. p. 235.)
Anno 1762. Tomo séptimo eorimdem Actorum Harle-
mensimn continuationem eiusdem dissertationis exhibuit.
(Vervolg over de Oorzaaken etc. Verhandelingen etc. te
Haarlem sevenden Deels 1. Stuck)
Anno 1771. Dissertationem gallicam de constraendis
bracheriis ad hernias conscripsit. (Memoire sur la Construction
des Bandages pour les Hernies), quae reperitur
in Mémoires de l’Academie Royale de Chirurgie à Paris
Tome V.
Anno 1774. eandem dissertationem de constraendis bra-
cheriis ad hernias auctiorem belgice edidit (Verhandeling
over het toestellen van Breukbanden. Rotterdam 8vo.)
Anno 1775. no vain methodum, chalybem ad'bracheria
utilem indurandi in oleo ebulliente exposuit belgice, in
Diario Hedendaagsche Vadei’Iandsche Letteroeffeningen et
Verhandelingen van het Bataafsch Genootschap der.Proe-
fondervindelyke Wisbegeerte te Rotterdam Vol. I. p. 235.
germanice exstat in Peter Campers sämtliche kleinere
Schriften, herausgegeben von J. F. M. Herbell. Erster
Band. Leipzig 1784. Novum hoc inventum 1777. com-
municavit cum Academia Regia Scientiarum Parisiensi.
Anno 1775. in dissertatione de theoria et curatione
morborum chronicoram pulmonum ;
anno 1776. in Libro singulari de optima agendi vel
exspectandi in medicina ratione;
anno 1782. in dissertatione: Comment le vice de différentes
excrétions peut influer sur les maladies chirurgicales,
et quelles sont les règles de pratique relatives à
cet objet; *)
denique anno 1782. in dissertatione de hydrope, (quas
quatuor dissertationes recudi curavit. J. F. M. H e rb e ll.
Lingae 1800.,) varia circa hernias exposuit, propria ex-
perientia ductus. .
, Quantum vero Auctor in delineandis artificióse parti-
bus corporis humani praestiterit, vulgo quidem notum
videtur, apprime egregium tarnen in Ins iconibus reliquit
monumentum, demonstrans, quam sedulo ipse omnes
regulas observaverit, quas in celebri ilia Epistola ad
M a g n um B. §.,.Albinum ingenióse exposuit.
*) Exstat etiam Iiaec Dissertatio in Mémoires sur les- sujets- proposés pour les Prix
de l’Academie dé Chirurgie. Tome cinquième. Paris 1799. 4t0-