spirita, vel sub gravi fasce, superiore cute integra. Cel-
sus Lib. 7. Cap. XVH. haec memoriae prodidit, addens,
id feminis quoque ex utero saépe evenire, praecipue circa
ilia. Cassius, qui Celso antiquior videtur, earn proble-
matis forma próponit sententìam, cur in rùpturis ex iota
natis abdomen non rumpatur, etsi ab exteriore sit parte,
quum ab interiore membrana praetensa (peritonaeum
vocant,) rumpatur interim? Explicat deinceps et resolvit
quaestionem, peritonaeum ductfii tensione rigens scindi,
atque ossium fissuris comparai, quae citra vulnus accidunt.
Galenus postea, hemias sive intestinorum prolapsus
praecipue solo epiploi pondéré in meatum descendentis
fieri dócuit. Homines et simias huic incommodo maxime
obnoxios esse addit, et ideo épiploócomistas vocari, in
Admùiistr. anat. Cap. V. édit. Charter. Tom. IV. p. i 36.B.
Meatus file, de quo hoc capite plura dicturi srnnus,
ante Galenum fuisse incognitas, saltem eius nullibi mentio
facta videtui. Subrepsit itaqùe opinio, dilatatione atque
ruptura hemias fieri. Paulus Aegineta Lib. VI. cap. 65.
hanc distiiicticnem probe adnotat. Aëtius iisdem feré
verbis rumpi ac dilatali peritonaeum in hemiis, scribit
in Tetiab. 4. Serm. 2. Cap. 23. Omnes Arabes, Galenum
eiusque commenlàtores ad verbum repetentes, eandem
opinionein fuere amplexi.
Vesalii tempore anatome restaurata a plmibus exculta
fuit; plurimi Galeni partes tenuere, maxime tamen ab filo
incensus fuit Vesalius, quem, uri veteres Galenum, récen-
tióres fere omnes ad initium Saeculi XVIII. usque secuti
sunt.
Peritonaeum duplex statuente, ac integrum inhomi-
nibus detegentes, ubi apertimi est in quadrupèdibus, di-
rersam iterum opinionem foyere oportuit; nempe exte-
rius dila tari, interius vero rumpi in ramicibus, ut Bai-
tholinus Lib. 1. Cap'. 7. ' '
Bnÿschius e contra in-.Catalogo Rariorum N.A I.iji.- i 3i.
§ 1: défendit, eyidentissimum ,ésse^ peritoli a eirni nullo
itaodo in hemiis rumpi, sed dilatali atqlpextèndi; quam
Sententìam secutus *st J. Paliyn in Handwerten der Heel-
kunde 10. Hoofd p. 69.. Muumchs in ('.liirurgiae Lib. 1.'
Cap. SC, qui se nunquam peritonaeum ruptum ridisse in
hémioSis testato. Barbétte* licèt aliorum opinionibiïs'
seductus scrip'séiSt* rumpi peritonaeum, credidissfe tamen
y id e to , dilatari, mònet enim in opere cliir. Cip. 7., rarissime
disrumpi, seque nmiquam non, licet in maióribiis
hemiis, peritonaeunl solummodo dilatatimi ridisse.
- >Noimul]i hodie de nqf.o dubia morere conantur contra
ultimam hanc receptam opinionem.
1 Sed dantur aliae difficultates,. quas dirimere necesse
erit: scilicet quid de processibus peritonaei censendum
rii? quid de meatibus, quos Galenus primus e simiis
descripsit, et quos homiuibus multi imprudentes attribuere
voluere anatomici. Meatus enim illos hemiis ansam dare,
cum Galeno Fallopius aliique censént. Peritonaeum e
contra perfecte clausum, immo freno constrictum esse,
Douglassius auctor est, ne hemiis obnoxii sint homines.
Litium harum fontes sequentibus exponam ac penitus
dirimam; de peritonaeò, quantum ad has partes spectat,
primo agam.
Peritonaeum Galenus in Administrât, anat Lib. 6.
Cap. IV. et V. edit. Charter. Torn. IV. pag. i 34. elegantissime
ac perfectissime descripsit, tunicam esse tenuis admo-
dum substantiae, quam alio loco Lib. 5. Cap. 6. pag. 120. F.
araneòrum telis simillimam esse, sed simplicem ait.
eçï- Otturo to mçiTorctior twrAow etc. Repetit iterum Cap. 4* Lib. 6.
esse àVAow 5 per quod intelligit, esse simfiarem absque fibris,
qua in re hallucinari videtur. In animahbus, quibus
usus est Galenus, fateor, nulla fibra apparet; seeus vero
in homùiibus, apud quos in hemiarum saccis evidenter
saepe apparet constrictum esse orificium, id quod absque
fibrarum textura impossibile foret. In gravidis ac puer-
peris saepe fibrosam vidi texturam. Santorinus in Obs.
Anat. Cap. IX. §. V. observât, peritonaeum non modo in
duas laminas discemi quam facfilime, sed et geminarum
fibrarum ordiuem perspicue se adnotare potuisse in puer-
peris. Fallopius fibrarum veram indicavit strùcturam
Òbs. anat. apud Vesal. p. 738. Harum duplicem ordinem
depinxit Cowper sive Bidloo Tab. 52. fig. 1.
Comparât porro Galenus peritonaeum cum continuo
circulo vel sphaera, quae. simfiitudo verissima est. Duplicem
vero esse hanc tunicam in ômni circumferentia,
nullo modo innuere yoluit, licet Douglas, in descriptione
peritonaei, Galenum in eius operibus duplicàturae huius
mentionem fecisse affirmet pag. 69. Ubi file de mesenterio,
vel similibus peritonaei processibus agit, peritonaeum
esse duplex docet, quod Capite 4. Lib. VI. pag. i 55.
Tomi IV. edit. Charter. E.F. et Lib. VI. Gap. 6. pag. 139.
fit, de qua duplicatura nemo, credo, dubitare potest.
Galenus autem cognovit, posteriorem ac inferiorem peritonaei
partem esse duplicem, qua vasa spermatica extra
abdomen feruntur, qua parte duplex mihi in omnibus
cadaveribus apparuit, et admodum distinctum a reliqua tela
Cellulosa, quae a Winslowo pro altera sive secunda membrana
habetur, cimi internam veram peritonaei tunicam
esse ac simplicem, défendit. Ad Galenum redeó Lib. 6.
Cap. B. ibid. pag. i45, ubi meatum, de quo postea,
describit, id est, earn peritonaei partem, qua vasa spermatica
abdomen exeunt. Duplex ibidem propago peritonaei
efficitur, »altera ad meatus generationem; altera, ut
sit indumentum vasorum, quae testem nutriunt. Hoc
modo videmus, et vera scripsisse Galenum, ac lites circa
duplicaturam facfilime componi, agnoscit enim Galenus,
simplicem esse tunicam, sed cellulosam ei adliaerescere
fere ubique, meseraeum. esse duplicatimi peritonaeum,
inter quam duplicaturam vasa, pinguedo etc. sita sint;
sed firmiorem membanam, testium vasorum indumentum,
èsse propaginem quidem peritonaei, sed non magni istius
peritonaei in lumbis orti, quod nos .internam peritonaei
membranam vocamus. Quae descriptio cum fila Winslowi,
quo maiorem anatomicum aetas nostra non vidit, con-
gruit, ut eadem piane sit liabenda.
De processibus peritonaei non minus, quam de duplicatura
eius, inter se convenire anatomicos diximus.
Recentiores omnes processus peritonaei vocant tumeae
secundae externae, cellulosae a quamplurimis habitae>
propaginem, quae vasa spermatica in viris , Ligamentum
rotundum in feminis cingit, atque velamentum dat, quod
vaginale vocant. Galenus autem, a quo mutuasse omnes
videntur earn denominationem, nusquam earn peritonaei
partem vocavit sed ita appellavit meseraeum, sive
mesenterii reliquasque 'peritonaei apophyses, quae intestina
ambiunt; sic Cap. 4- Libro VI. etc. quas partes
hodie processus vocamus, accurate admodum descripsit,
sed iis aTroßtemijjvto^ sive propaginis aut sobólis, nomen
indi di t; uti patet ex Gap; i3. Libri sexti in fine.
Peritonaeum grande, inquit, quod sphaerae cuius-
dam modo constructum esse diximus, ad inguinum principia
utrinque foramine pervium est,> ^— duplex ibidem
peritonaei propago efficitur, altera ad meatus generationem,
ac si vas nullum -esset deductura, altera vero ut sit
indumentum vasorum, quae testem nutriunt, tanquam
si ea per meatum aliquem non efferrentur. Semper adlii-
bet vocem ulterius autem has propagùies definit,
meatum esse exiguam magni in abdomine peritonaei
sobolem, /*ixt>ov a7ioßxa.^v^ t(i tu ¿usyaAu mQiTomiH', qui autein ambit
arterias venasque ad testicuios procurrentes, non sane ab
altero magno in lumbis peritonaeo procedit.
Hanc descriptionem conformem inveniemus cum
ea omnium auctormn, qui meatum cognoverunt, scilicet
Nuckii, Bartholini, Blasii, Veslnigii, Fallopii, Ruyscliii
etc.; ilium etiam tunicam vaginalem appellant, sed immerito,
ut ex sequente paragrapho patebit.
Galenus ex simiis duos descripsit meatus, sive poros
ad inguina incipientes, ubi vasa spermatica abdomen
exeunt, qu i, uti ex ipsius verbis supra allatis abunde
patet, propagùies sunt peritonaei magni, quod idcirco
ibidem perforatum est. Foramùium eorum etiam mentionem
facit L ib . VI. Cap. 4- de Peritonaeo edit. Charter,
ibid. pag. i 34- D.E. Peritonaeum ^ circulum quendam
referre videbatur, qui in aliis partibus laxos processus,
ùi aliis foramina tantum obtineat. Stricte tamen
loquendo non perforatum est peritonaeum, sed propaginem
oblongam emittit, cuius praecipium angustum
ac contracliim ostium sive istìimum refert. Ita etiam
Galenus, continuitatem omnis peritonaei eo loco
expresse indicai.
Inspicere oportet tabulam primam, quae àbdomen
Cynocephali apertum, umbris distinctum exliibet, ac
secundam, Hneas et characteres exliibentem.
Foramen notatum est in dextro latere a. in sinistro
b. a.d. ac c.b. vasa deferentia, a.n.l.k. vasa spermatica
dextra, b. h. h. sinistra.
Peritonaeum, antequam istlimum effonnat, plicatum
videtur, ac si valvulas efficiat v.a.u. et t.b.s.
Tabulae tertiae figura prima meatum integrum aère
turgidum exliibet, pellucet, licet cremasteribus ac reliquo
ùivolucro tectus, ita, ut testis ac vasa spermatica distingui
possint.
Eiusdem tabulae figura tertia meatum apertum moni
5
strat, similiter quarta; in posteriori testis sinistrorsum, in
priori dextrorsum ùiclùiatus depùigitur, ut abdomen in
parte conspici possit, èt constet,
Meatum ùitus coutinuam esse membranam, forman-
tem laxum processimi, veluti parvum mesenterium, intra
cuius duplicaturum vasa spermatica ad testem descendimt,
ut A.B.O.L .G. In G. apparet evidentissime duplicatura.
Vas deferens a spermaticis vasis disiunctum similiter intra
modo dictam dupficaturam decurrit.
Format ùisuper haec peritonaei propago tunicam
testis propriam, albugineam.
Cum Galeni descriptione simiarum meatum convenire,
evidens est; convenit etiam cum meatu canum,
equorum aborumque quadrupedum. Blasius, Tyson,
anatomici Academiae Regiae scientiarum Parisinae, ùi
simiis hunc meatum invenere, ac ni aliis animalibus, similiter
Nuckius, qui diverticula nova (quo irne, non
video), vocat hos meatus; Verheyenus aliique eos e canibus
describmit.
In femùiùiis autem simiis num adsint, Galenus tacet,
saltem in libro de uteri dissectione edit. Charter. Tom. IV.
pag. 176. nullibi ligamentorum teretium mentionem facit,
neque meatuum, qui ea concomitantur ad os pubis. In
simiis ligamenta uteri rotunda adeo parva sunt, ut dignosci
vix queant; credibile etiam est, Galenum horum ’anima-
lium mares plures quam femùias secuisse. Adsmit autem
meatus sive propagùies peritonaei in femininis simiis,
quemadmodum in canum femellis, sed desunt in pube
eorum foramina sive ostia; aeque atque in maribus con-
tracta sunt, et valvulis veluti obducta.
In quadrupèdibus pluribus meatus existere vidimus,
atque a Galeno hominibus attributes fuisse, manifestum
est ex eius omenti descriptione Libro VI. Cap. 5. edit.
Charter. Tom. IV. p. i36., qua omentum ad ossa pubis
usque descendere in hominibus àc simiis docet, atque
inde Epiploocomistas, id est, omenti gestores, plerosque
homines dici addit. Idem hernia affectos sic tunc vocari
docet, quando omentum meatui ad scrotum descendenti
incidat.
Vesalius in viris agnoscit hanc peritonaei propaginem,
quam processimi merito peritonaei vocari scribit Lib. V.
Cap. i 3. pag. 447., eamque sic a peritonaeo prodire,
quemadmodum scrotum a cute nascatur, figuram etiam
nostrae e sùnia depromtae similem dat in figura XXH.
quinti Hbri, in utroque latere.
Fallopius similiter meatum in viris agnoscit, Vesalium
tamen, licet divinum ab ipso vocatum, reprehendit, quod
meatus feminis negaverit. In Obss. anat. edit. Vesal. p. 738.
enim animadvertit, meatus ad ùiguina a se in feminis
reperiri, eosque deferre cremasteres, id est, ligamenta
uteri, ad ipsam pubem: addit, feminas nunquam her-
niosas evasuras, si eaedem viae quae in viris, in iis non
reperirentur ; quod tamen morbi genus eas saepe et sae-
pius pati, non modo propria experientia comprobat, sed
antiquioruih testimonio adstringit, qui per sectionem
hernias ùi feminis sanaverint. Deinceps pag. 760. senten-
8
-J- i* » " A - ■ h i