vix melius; si firmatur pila N .M ., eoincidit cum subliga-
culo Figurae DI. et IV., si sibi committitur. Cingulum
vehementer adstringi oportet, unde excoriationes etc. ori-
untur. Id autem praestat hac in machina', quod pila
quiescit, licet fortius prematur. Longitudo etiam partis
A.B. vim auget fasciae inguinalis, absque iricommodo.
F IGUR A U N D E C IM A E T D U O D E C IM A .
Bracherium e virga elastica incurva B., chalybea, hori-
zontali constans, clavis duobus cupreae laminae quadran-
gidari A. iuncta. E. Fibula. Datur deinde lamina C. pau-
lulum concava, mobilis, axe ac elatere aeneis instructa inI.
Pellitur itaque continue inguen affectum versus;
coliibetur vero mora H.G.F. sive ansa G. mobili, atque
nexus laminae C. ope H ., mora proprie dicta datur in F.
Fascia inguinalis, perizonae assuta, fibula D. firmatur,
vel loco fibulae datur capitellum, quod fasciam excipit
F I G*U R A D E C I M A T E R T I A.
Bracherium e virga elastica ferrea A., cujus pars prior
incurva A.B. descendit in cylindrum B.C. Medium eius
rota dimidiata dentata D. instructum est.
Lamina altera ferrea, convexa extrorsuih, pilam excipit,
parti eius simae elater H. davo iunctus èst. Mobilis
igitur est pila circa cylindrum vel axem B. C., potestque
adduci inguen versus, dummodo prematur neque redire
possit, quia elater H., a, dentibus rotae exceptus, veram
efficit moram. Idem idcirco hoc bracherium efficere
videtur, quod bracherium Fig. XI. et XII., sed manet in
eodem situ; alterius pila motu musciilorum, praesertim
inter ambulandum, reprimitur atque sese accommodàt.
Instruitur G.F. capitellis duobus, F. prò excipiendo
cingiilo F. Fig. IH., et G. prò inguinali cingulo E. D.
Fig. III., quae vicibus fibulannn funguntur.
DE B U B O N O C E L E
S E U
H E R N I A I N G U I N A L I .
I umor inguinis, qui Ramex, Hemia, et Bubonocele
audit, duplici modo efformatur. Peritonaeum vel in
recens natis naturaliter meatum exliibet, qui intestina
excipit; vel vi quacimque dilatatur, propter musculorum
laxitatem, qui circa inguina siti sunt. Intestina autem
omnia a mesenterio et mesocolo ita lumbis adligantur, ut
prolabi nequeant, etiamsi nullum esset abdomen. Relaxa-
tur vero etiam mesenterium ceditque v i musculorum
abdominis ac diaphragmatis; ùrgetur, propellitur, prop-:
ter inguinmn laxitatem, intestinum, oméntum, saepe
utrumque. Aliquando intestinum colon, vel coecum
prolabitur, frequentius tenue cum. omento, raro vesica
urinaria.
Necesse itaque est naturam omnium partium indagare,
quatenus hernias earum retentu constitmmt, etiam cum
animantibus conferre, quibus Galenus usus est, vel quae
ipse secui, ut Galeni anatomicis administrationibus majo-,
rem adderem perspicuitatem.
C A P U T P R I M U M .
D e musculoi'ùm abdominaliuin annulis, ac
aponeurosibus.
In hominibus, tam viris quam feminis, musculi abdominales
obliqui ac • transversi inferiorem anterioremque
abdominis partem aponeurosibus, in tendines latos robu-
stos. abeuntibus, claudmit, Ipcum cedentes musculis, vasis
crurahbus, epigastricis, spermaticis in viris, et ligamentis
rptundis in feminis; pmnes accurate satis a Vesalio, Eusta-
cliip, Winslowio aliisque praeclaris anatomicis descripti
smit, optime tamen ab anatomicorum omnium principe
Albino, in musculorum historia et exactissimis eius tabulis :
decursus aulqpi fibrarum ac decussatio in figuris minori-;
bus, quae .a ; cliirurgjs tamen desiderantur, satis perspicue
vix exhiberi poterant. Scopus enim illustrissimi huius
v ili, ,a nostro diversus, unicecollineabatoriginem, decur-
sum ac insertionem musculprum in universum; noster
harum partium expcsitipnem ad herniarum curam accomT
mcdatam. .
Musculus pbliquus igitur extemus abdcminis, qua
parte carneus est, membrana quadam propria, quali omnes
musculi, tegitur, quae sensim in aponeurosin mutata, ac
cum tendineis huius musculi partibus imita, exteme ao,
anteriore parte abdomen tegit; finem vero nullibi habere
perspicuum est, ad pubem eniin se miscet cum cellulosa
membrana, cum ligamento penis in viris, ao cfitoridis in
feminis, involucrmn dat musculo cremasteri, ac apóneur
roseos speciem musculis anterioribus femoris, qua glan-
dulae inguinales, ac cruris vasa maiora obteguntur. Tabula
VII. hanc abdominis partem a sinistro latere exhibui,
ut et Tabula XIII. fig. 1.
Desinit obliquus extemus in tendines duos, qui a se
mutuo secedere videntur, continui manentes ; earn
divisionem Tab. VII. literis graecis a.p.y.1 delineavi. Unius
tendinis pars extrema A.E.F.G. se pubi committit: alterius
extremum tendineum magis est, ab ossis ilium crista or-
tum crassiusque factum, sub funiculum spermaticum se
abscondens se inserit tuberculo ossis pubisTab. IX. A.D.;
ac margini superiori ossis pubis inde latior tendo est,
quam quidem prima fronte videtur, vide Tab. XI. fig. 1.
M. Q. K.., Tab. XU. M. O. K.. cum synchondrosi etiam
iungitur.
Eo modo fissura in statu maxime naturali se habet,
annuii autem figuram dat, simul ac membrana propria et
aponeuroseos integumentum, cremasterem effonnantia;
cultro tolluntur,- evidentius autem in hemiosis. Patet
annulus Tab. VII. Tab. VIII. fig. iu Tab. IX. fig. 1.
Aponeurosis ea parte, qua se fìndere in tendines videtur,
continua tamen est, decussant se fibrae variis" ac in
omnibus hominibus dissimilibus modis, \dx describendis.
Oportet inspicere Tab. VII. Tab. IX. II. B. A.B.G.,
deinde Tab. XM. fig. 1.
In feminis, quibus, pelvis latior atque ideo tuberculo-r
rum ossium pubis maior disiantia, aimulus elegantior est,
simul ac ligamentum rotimdum et involucrmn harum par-
tium tolluntur. Tab. XU. fig. 2. e dextro Iatere feminae
annui uni ac tendinis maximi W .T .U . insertionem exhibet,
et quo modo tendineae propagines os pubis ascendimi, a
se invicem recedentes T.U. V., donec priori W . V. U. iterum
iunguntur.
Muscidus- ; obliquus ascendens cum magno tendine
musculi obliqui externi, qui ligamenti Fallopii nomine
inscribitur, iimgitur, midtae quoque fibrae cameae ab eo
oriuntur, quae non amplius ascendunt, sed partim hori-
zontaliter, partim deorsum feruntur. Interrniscet se simi-
fiter musculus transversus carneis fibris, quae musculo
cremasteri originem praebent.
Aimulus musculorum abdominalium proprie ab aponeurosi
musculi obliqui descendentis sive extemi forma tur,
ab eius tendinibus atque fibris mutuo se decussantibus;
atque ab iis solis; reliqui musculi ne fibram quidem
addimt.
In hemiosis fibrae modo descriptae ac Tab. VII. E./S y-
<t.i. D.L D.«. exhibitae, a tumente hernia supra se invicem
imbricatim disponimtur, utili Tab.VIII. E .a.Y. fig.II.A.B.;
et in reliquis accedente inflammatione constringuntur, ac
chordae durioris robur acquirant. In hemiis diu elapsis
sacco crenam veluti imprimunt, quae Tab. XI. fig. 1. G.A. T.
manifesta est: in incarceratis herniis cultro fortiter resistunt,
neque sine crepitu insigni secantur.
Quae in hominibus reperiimtur,. exhibuimus: quid
6