20 J U G L A N S N I G R A .
Ante Europæorum in American! adventum incolæ
la£lis exiguam aut nullam. habebant notitidm, quum pe-
cora non alerent. Laftis tarnen fpeciem fequenti rations
conficiebant. Nuces Juglandis nigræ & arboris
Hickery colleftas ficcatasque contundebant ; exemptos
nucleos, in farinam contritos, aqua mifcebant, atque fic
in cibum ac potum fibi vertebant, qui dulcedine gra-
toque tapore lafti vero cedebant parum. Indi adhuc-
dum fæpe lafte hoc juglandino vefcuntur.
Ex nucleis oleum exprimitur, quod in excoriationi-
bus fiffurisque papillarum egregium prædicatur.
Sciuri cinerei, turn alii, qui fub terra degunt, nuces
has autumno diligenter colligunt, ac in domicilia
fua in hyemale alimentum transferunt.
Cortice arboris, imprimis autem involucro illo nigro
& carnofo, quod nuces externe ambit, lana colore fu-
fco non emoriente tingitur.
Quam-
Quamdiu cortex nucis maturæ recens eft, manus nigro
pigmento ita inficit, ut nigredo intra duas tresve
hebdomadas ex integro tolli læpius nequeat.
Colitur arbor hæc vulgo in hortis omnibus, tum ob
nuces ipfas, tum ob formæ venuftatem, quam rami patentes
foliaque magna adferunt. Imprimis incolæ arbo-
rem plantant juxta domunculas laftarias, ut his a ramis
illius magnis folioûsque perpétua concilietur umbra; in
illis enim regionibus lac, durante intenfiffimo æftivo ca-
lo re , adfervatur in domunculis, hune præcife in finem
exitructis. Quum fcilicet regio tola fontibuS fcaturien-
tibus undique abundet, cura femper fumma fuit hortos
inftruentibus, ut effet apta fcaturigo horto ipfi vicina.
Huic inædificatur ex lateribus coctis ædicula, juxta
quam, ubi foli maxime exponitur, plantatur una altera-
ve Juglans nigra, aut platanus occidentalis, cito ado-
lefcentes, ramisque vaftis' & foliofis denfam inducentes
umbram. Et hæc quidem umbra, turn & featuriens ge-
lida aqua, aerern in ædiculis mire ^refrigerant Vafa,
lafti adfervando deftinata, imponuntur aquæ profluenti
ex fcaturigine, quo refrigerium adhuc majus la£U detur.
C 3 Sea