a. flos; b. corollae apertae pars superior; c. stamen a latere atque a ventre
; d% stylus cum stigmate 5 c, stigma fere a yertice; omnes varie auctae.
f . hacca exsiccata nat. magnitud.; g . eadem aucta; k. vertex; i. sectio transversa
; u . alia eodem modo secta, in qua 3 tantum pyrenae normales, 2 abor-
tivae; j . semen, auct. magnit.
Adnotatio. Hoc genus prope Isertiam pertinet, corollae sinubus autem
baud manifesto cristatis, stigmate simplici, (i. e. ejus ramis abbreviatis in unum
corpus subglobosum coalitis) facillime distinguitur. — Congener procul dubio est
Is e r tia pa rviflo ra, Vahl , vix conspeciflca. Quam autem hoc nomine cl.
Meyer m Prim, Esseq. p. 151 descripsit stirpem, a nostra haud diversam
crederem. Accuratus ille auctor ipse jam monuit, Yahlii descriptionem haud
semper cum sua specie congruere, v. c. quoad folia, Yahlio plerumque utrin-
que glabra interdum subtus subvillosa dicta, dum tomento tenui densissimo
haud defricando tecta sint; porro quoad stigma , quod capitatum et sexsulcatum
s it, dum a Yahlio crassum, uno latere planum subconcavum, altero conve-
xum et linea acuta elevata longitudinali instructum perhibeatur.
C H O M E L I A , J acq.
1. Chomslia tenuifiorti (Benth. in Hook. Jo u rn . Tom. 3. p. 2 3 5 ),
foliis ovatis ellipticisve, subtus in venis pilosulis earumque axillis barba-
tis , spinis axillaribus validis, floribus vel in ramulis brevibus sessilibus
1 —3-aggregatis vel in gracilioribus ramulis axillaribus solitariis longe
pedicellatis, calycis lobis linearibus tubo longioribus,. corollae gracilis
extus albo-villosae lobis lanceolato-linearibus acuminatis. .
Stirpem in Guiana anglica in fluviorum alluvialibus a cl. Schom-
BDR6K detectam, similibus locis S u r in am i in te r io r is cl. Focke nuper
invenit et specimina adeo compléta misit ut Bentliamianae phrasi notas
aliquot addere nunc oporteat.
Rami albicantes laeves, tétragono-vel subeompresso-cyEndracei, glabri, nas-
centes rara pube inspersi. Spinae erecto-patentes, oppositae, parumper supraaxillares,
teretes, acutae, rectae, 4~ 6 lin. longae. Axillas ipsas vulgo occupant
ramuli contracti abbreviati f| internodiis distinctis fere nullis, dense
foliati et floriferi. Petioli 1—2^- lin. longi, tenues, antice sulcati, tenuiter pu-
beruli. Folia membranacea, supra ferë inde ab- initio glabra, subtus in costa
, venis et secus marginem appresse subdense pilosa et in venarum axillis
barbata, ramulorum abbreviatorum minora et magis ovata vel lato-elliptica,
^—2 poll., vulgo 1 poll, circiter longa, acutiuscula, acuta vel submuCronata,
basi rotundata vel çbtusa, ramorum et ramulorum eorum quibus internodia
elongata sunt, majora, longiora, vulgo tripollicaria, 1^ poll, la ta , subacuminata
, basi plerumque cuneata raro obtusa, venis senis vel septenis paral-
lelis arcuato-adscendentibus prominentibus pubescentibus subtus notata, ve-
nulis tertiariis obsoletis, sub lente crebris sed immersis. Stipulae intrapetio-
lares solitariae, lato-triangulares subulato-acutatae, dorso puberae, 1 lin. longae.
Flores aut (plerumque) in ramulis illis contractis sessiles vel rectius subsessiles,
ad eorum apices 1—3-aggregati, rectius tarnen ex singula axilla solitarii, aut
in ramulis elongatioribus (quos cl. Bentham haud vidit quosque ad aliam
speciem quis referret, qui conjunctos ramos haud viderit) longe pedicellati,
axillares, solitarii, pedicello tenui puberulo recto circiter pollicari. Flores
basi bracteolis 2 oppositis, basi vaginato-connatis calycemque arete ample-
ctentibus, ovatis acuminatis puberulis, tubum calycinum fere aequantibus, in
fl. pedicellatis haud immediate infra calycis basin adnatis -, suffulti. Calyx e
basi parumper angustata tubulosus, cum lobis 3 | lin. longus, pubescens, lobis
4 linearibus, oppositis 2 parumper brevioribus, subhirtellis. Corollae gracilis
tubus tenuis, pollicaris, sursum parumper dilatatus, appresse albo-villosus,
limbi lobi patentes lanceolato-lineares acutati, 3-plerumqne 4 lin. longi,
dorso secus nervum medianum h irti, intus cum tubo glabri. Stamina paullo
infra faucem inserta, filamentis brevissimis, in lineam adnatam decurrenti-
bus, antheris sagittato-linearibus acutis patentibus. Ovarium biloculare, ovu-
lis in singulo loculo solitariis pendulis.
Tab. L. Rami duo florentes, unus floribus sessilibus, alter pedicellatis,
nat. magnitudine.
a. flos cum bracteolis; b. corollae apertae genitalia; c. anthera; d. stigmata;
Figurae auctae,
Adnotationes.
Geophiltt c o r d a t a , quam in Linnaea Tom. 17. p. 72, olim descripsi,