
VI P R I E F A T I O .
Hisce subjuiixit citationes LimiiEi et Tournefortii, et iconem singute
speciei retulit, simul memorans quo in loco quamque invenerit. Haec
manuscripta magna ex parte materiem prsebuerunt unde Prodromus
Flora; Gra;ca; confectus fuit. Exhibent scilicet non soKim mille plantas
Flora! Grascai, quin et ca;teras quas liic illic in Graicià Sibtliorp observaverat.
At heec manuscripta non adeò omnibus numeris absoluta
sunt, prout fors fuissent si Sibtliorp ipse ultimam manum operi imposuisset.
Plurima enim necessario addenda observavi ex herbario, itinerariis,
atque aliis catalogis et Floris ejus partialibus desumenda. Nomina
praitereà, et synonyma auctorum, multis in locis correxi et jnatavi,
herbariis Linna;i, Banksii et Tournefortii, quai satis evolvere defuncto
amico nostro non licuit, ita suadentibus.
Observationes in utroque opere botanica;, characteres specifici, descriptionesque,
ea omnia mihi imputanda sunt; namque omnia liac
intacta Sibthorp prstermisit. Lectorem igitur oro, obsecro, quascunque
hallucinationes in his rebus detexerit, condonet benevolus. Hanc veniam
jure quodam mihi impetrare fas est. Nam vix observatio aliqua,
aut etiam nomen, plantis siccatis sive iconibus a Sibthorp adjectum
fuit. Qua; igitur observatio, aut quod nomen in manuscriptis cuique
pianta; convenerit, non nisi ex investigatione nominum et notarum
congeriei, pluries repetità, laboriosissima, patuit. Insuper ha;c praesertim
liceat memorare, quod nomina in itinerario conscripta plerumque extemporanea
fuerint, et postea multis in locis per catalogos varios mutata,
nuUà prioris tituli commemoratione citata. Hinc summopere
cavendum duxi, quo minùs ulla pianta de qua ex mentione in prioribus
catalogis aut itinerariis facta, incertus fuerim, aut de qua aut me
aut alios falli posse suspicarer, in Floram admittatur, nisi prius aut
herbarium Sibthorpianum, aut icones Bauerianse, sedem ejus ritè confirm
averint. His testimoniis deficientibus nomen Sibthorpianum subjunxi.
Cum vix ulla plantarum cryptogamicarum in Prodromo Florae
Grsecse enumeratarum specimina in collectaneis Sibthorpianis hodiè
conservata extant, de his fides illustrissimo viro ipsi, classis Cryp togamise
certè peritissimo, omnis danda est.
P R T E F A T I O . VII
Quod ad delectum plantarum quse^ in opere majori, Flora scilicet
Greecà, inseruntur, attinet, intelligendum est, quod Sibtliorp jamdudum
omnes has nominatìm indixerat. Mihi igitur fuit hujus voluntati atque
instituto obsequi, minime repugnare. Icones mille quas edendas fore
instituerat, fere omnes adumbratas reliquit. Voluit sane iconem exhibere
cujusqvie plantse quam in Grascia antiqua et regionibus circumjacentibus
collegerat, (paucarum praetereà aut novarum, aut inter rariores
habendarum, quas in itinere invenerat per Italiam Siciliseque partem)
nec in Curtisii Flora Londinensi, aut in operibus Jacquini priùs
depictam observaverat. Et quamvis post mortem ejus plurimse quas
adumbrari curaverat, in voluminibus sequentibus Jacquini locum habuerint,
visum est tamen nobis nullam mutationem facere, quin omnes
in lucem edere quas Sibthorp edi destinaverat. Modo vita illi longior
concessa fuisset, proculdubiò opus ditavisset figuris plurium novarum
specierum in ultimo itinere inventarum, qnas in Prodromo memoravi.
Lübens quidem icones harum in opere ilio exhibuissem, at amici nostri
testamentum omninò vetuit.
Synonyma Dioscoridis sumuntur ex manuscripto Sibthorpiano quod
Viennse plerumque conscripserat, ubi in codicem veterem celeberrimum,
tabulis pictis ornatum, incidit. Omnia haec synonyma cum optimis
editionibus Dioscoridis comparavi. Si qua rationem habui cur in dubio
de synonymi alicujvis applicatione heererem, illic nomen Professoris
nostri (illi enim error, si quis sit, imputandus est,) subjeci. Nomina
quae Graeci hodierni plantis attribuere, ex observationibus ejus didici.
Haec Dominus Hawkins revisit sedulus. Quae nomina plantarum
in insula Zacyntho in usu sunt saepè subjiciuntur ; omnia haec
medicus quidam ejus insulse Sibthorp retulit, una cum plantis ipsis
exsiccatis.
Illustratio scriptorum Grascorum veterum, eorundemque synonymorum,
in longè majus provecta fuisset, multaque prseterea aut omninò
omissa, aut leviter in itinerariis ejus tacta, inserta fuissent, modo Deus
O. M. vitam Sibthorp satis ad h^c adimplenda concessisset. Quicquid
in istis certum et indubitatum extrahere potui, quod ad usus