
P R I E F A T I O .
PLANT 'JE quas Grsecia liabet, jamdudum ab antiquissimis, turn a
scriptoribus maxime idoneis, Homero scilicet, Theophrasto, Dioscoride
kc, commemoratse, nomen per omnes terras baud mediocre obtinuerunt.
Utcunque vero celebres fuerint, et apud doctissimos viros ex
mentione tam illustri facta, gratia plurimùm valuerint, at nequaquam a
systematico quodam botanico ritè illustrata^ sunt. Barbaries scilicet
qu0e per totam illam regionem mores bominum ssevitià infecit, investigationem
rerum sponte illic provenientium, opus peregrinatoribus verè
periculoslim reddidit, et difficile admodum. Sunt profectò apud hodiernos
peregrinatores perpauci qui qusedam ad Botanicen Grsecam spectantia,
bìc illìc quasi disjecta, raptìm collegere ; et ])lurimi scriptores,
studio et labore libros et collectanea domi evolventes, quse priùs parùm
innotuerint extundere et illustrare conati sunt.
Nemo autem unquam animum ad hsec elaboranda adjunxit tali
studio, quali Johannes Sibthorp M. D. in Academia Oxoniensi Botanices
Professor Regius. Vir fuit ingeniosus admodùm, doctissimus,
patientissimus laboris, pectore animoso. Cum jam arderet mens impatiens
quietis desidiosae, Academia Oxoniensis munus viatorium, ex
Celeberrimi Radcliffii instituto, quod diù exoptaverat, quo iter in regiones
posset alienas tendere, contulit. Quam fideliter rem gessit,
quam optimè de Academia, atque instituto Radchífiano meruit, hse
chai'tse satis indicabunt.