
IV P R i E F A T I O . P R ^ F A T I O .
Voti igitur jam compos, cursum illico in Graeciam flexit Professor
noster. Iter sané inclioabat anno 1785, lioc consilium in animo prascipnè
habens, quo pacto Historiam Naturalem Graeciaì, Agriculturam
et Medicinam ritè illustraret. Nullius addictus jurare in verba, omnia
qu£e prisci viri olim de re rustica dixissent, cum suis practicis observationibas
conferre statuii. Pictorem egregii nominis Ferdinandum
Bauer, cujus virtutem icones nostree exliibent, secum duxit. Atque
ita ad omne officii munus instructus, cum jam multo labore per Germaniam.
Italiani, Siciliamque peragravisset, tandem ad Ínsulas continentemque
Griecias pervenit. Hie biennium commoratus, domum
anuo 1787 revertit, thesauro plantarum siccatarum iconumque pra;-
diviti onustus. Nec mora, ad propositum primarium exequendum,
nempe illustrationem evulgationemque Floras Grascas, toto pectore
sedulus incubuit. Primus labor fuit quee in itinere CollCj^Gl ä t StUtllOSlS
simé investigare, deincle cum libris collectaneisque Sherardianis Oxonise
conservatisi Banksianis Londini, et Museo Linnseano, quod aliquot
abhinc annis mihi jure emptum cesserai, omnia comparare. Cum vero
totus in hoc esset, inceptum opus ad umbüicum ducere nequivit ;
quippe plurima, ad labores adimplendos necessaria, aut omninò praetermissa,
aut nimis negligenter observata fuisse, sensit. Hinc visum est
vestigia riusùs in Graeciam ferre, si qua qu£e deficerent liceat supplere.
Hoc itinere fehciter peracto, domum secundo rediit anno 1795. At
interim ardor animi vires corporis absumpserat. Patrice redditum eheu !
mors excepit.
Ad postremam vero diem usque solicitus, ne frustra tantum operas
insumpserit, posthumam investigationum botanicarum publicationem in
animo conceperat, eandemque ad ordinem quendam redegerat. Imprimis
mille plantas sub titulo Florse Graecae, in decem volumina folio
digestas, omnes descriptas et ritè depictas, singulo nempe volumine
centum plantas continente, edi voluit. Quin et eodem tempore Prodromum
Florae Graecse octavo, omninò sine iconibus, evulgandum
jussit. Porrò testamenti sui curatores, amicos omni laude dignos, Dominum
Johannem Hawkins, prioris itineris postremique maxima ex
parte socium, et Dominum Thomam Platt postulavit, ut diligenter
exquirerent qui opera haec juris pubhci faceret, qui etiam characteres
et descriptiones plantarum conficeret, synonyma auctorum cogeret, et
alia operibus illustrandis necessaria, ex iconibus speciminibus et manuscriptis
suis, pararet. Quo sumptus huic negotio tam immenso suppeditentur,
praedium quod quotannis 300 fere minas reddebat, Academiae
Oxoniensi testamento dedit animo vere liberali; fidei committens, quod
primi ex hoc praedio reditus ad opera haec paranda atque evulganda
omninò impenderentur, et quod, postquam haec absoluta forent, posteri
proventus omnes ad Professorem in Agriculturà et Re Rustica in Academià
Oxoniensi remunerandum applicentur.
. Curatores testamenti Sibthorpiani publicationem utriusque operis, Prodromi
scilicet Florae Graecae et Florae Graecae ipsius, mihi commiserunt.
Quà potui votis defuncti amici respondere studui : liceat saltern proiiteri,
quòd quo fideliùs commissa exequerer, iterum atque iterum testamentum
Sibthorpianum perlegi ; notas quas contulerat omnes pro re nata inserui ;
quae proposita viva voce testamenti sui curatoribus atque aliis amicis,
prsecipuè illustrissimo Josepho Banks Baronetto, tum mihi quoque, plurimis
locis temporibus et modis communicàsset, omnia solicitus in memoria
tenui, et fideliter obsecutus sum.
Primus mihi labor fuit idoneum quendam, qui icones ritè ad adumbrationes
primarias sculperet, exquirere. Illud opus D. Jacobo Sowerby,
jamdudum hac arte celeberrimo, collatum est. At priusquam icones
aere incisae fuerint, mihi curee fuit singulas cum archetypis conferre;
mox etiam num color singulas iconi pictae, habitusque rectè convenirent,
sedulò scrutari.
Quod ad Florae Gr^cae, tum ad Prodromi descriptiones, observationes,
caeteraque hujuscemodi attinet, necesse est dinumerem fontes
unde omnia haec mihi haurire licuit; tum quam partem horum tuli,
ne aut ego culpae obnoxius sim de rebus quae nequaquam vitandse
fuerint, aut e contra ne doctissimi Sibthorp nomen culpa ingenii mei
deterere videar.
Duas diversas plantarum Grsecarum enumerationes elaboravit Sibthorp,
b