*
; %.
HERMANNO SCHLEGELO: •*
Opusculum, cui praefandi gratia haec verba subiungo, fructus
complectitur disquisitionum atque investigationum, quas per Eu-
ropâe Americaeque Musea sil vasqüe viginti quinque continuis annis
institui, quasque iam disposui et in corpus collegi Musei Lugdunen-
sis thesauris tamquam norma usus. Quod quumTibi dico,utinam
id efficere potuerim, ut gnaviter occupatus in iis, quae in nominibus
constituendis synonymisque iuxta se ponendis versantur disciplinae
nostrae partibus et tamqüam propylaeis, aliquantulum pretioso
otio Tuo prospexerim, quod hisce missis graviori iam oneris hu-
meris Tuis impositi parti poteris impendere atque ipsum adytum
naturae iiitrare, cuius morum atque historiae accuratam descrip-
tionem a Te exspectamus. Quo in opere, difficili profecto ac labo-
rioso, nolo-esse, hoe volumine edito, nisi praecursor Tuus. Coram
Te praeterea, qui ab unaquaque praeiudicata opinione quam lon-
gissime abes, non dubito ingenue confiteri, qualem clamorem
magnam partem disciplinae nostrae asseclarum arbitrer esse edi-
turos : Genera scilicet dicent atque dictitabunt in hoe opere nimis
multa statui atque enumerari. Quod quam qui maxime et ipse
agnosco. Sed sua ipsius magnitudine ac redundantia malum sa-
natur. Itaque tranquillo sunto ac imperturbato animo ac demit-
tant altam vocem critici severi: Subfamiliae enim sint, sed semper
et ubique sint genera vera et magna. Duo sunt, quae habeo
adiicienda; alterum, quod asterisco notavi nova genera et species;
alterum, quod artificio typographieo in hoe opere sum usus, quo
odiosum illud plagium (ne graviori vocabulo utar) evitatur, ne am