ex illis încrementum et metamorphosis corporis human!, a tertià fere hebdo-
made post ortum, ad quintum vel sextum mensem usque, cognosei queat,
constitui mecum istas supplere icônes.
Elegans profecto et utilis admodum speculatio, peliexit animum, ad sub-
tilius ex industria perlustrandam corporis nostri formam, et metamorphoSin
successivam, .ea aetate., qua abditum latet in utero, materno, et hominis ger-
men plantulae ad instar sibi non conscium vivit et viget, sanitate, quin ipsa
vita ejus pendente , a vita et sanitate matris.
Eo jucundior autem mihi semper visa fuit ista pervestigatio, quo majori
studio non anatomicos modo, sed quoscunque fere physices et historiae natu-
ralis amatores ubique terrarum sollicitos videbam de coliigendis et asservan-
' dis embryonibus humanis. Apud viros privatos saepenumero offendi colte-
etiones embryonum, quae mültitudine atque -excellentia speciminum supera-
rcnt collectiones celebratissimas regias, vel alias .publicas theatror-um anato-
micorum.
Verum enim vero quid de generis humani cognitione sollicitis dulcius,
aut philösöpho digniUs, quam in gemma quasi contemplari mirificam formam
perfectissimi corporis in orbe terrarurü, altissimasque, quantum fieri potest,
■ ejus indagare et repetere origines?
Quo circa satis mirari nequibam, quum non solum physiologiae imperitos,
sed ipsos etiam pictores et statuaries audirem, qui nescio quibus fabellis
anilibus ducti, etiam integer'rimi, et omnibus numeris absoluti embryonis
limnani formam, non modo non arridentem, sed ne tolerabilem quidem judi-
cabant ; immo parum aberat, quin earn ceu monstrosam, fastidio delicatissimo
abhorrèrent.
Hi quidem parum cauti, non id intuebantur, quod ordini naturae, sed
•quod ipsorùm7 opinioni conveniebat.
Quodsi enim solummodo embryones marcidos, vel alio modo corruptos,
vel revera monstrosos abliorruissent, ignoscendum; sed etiam perfectissimos,
quos ilia aetas fert, aspernabantur.
Liceat rem exemple a plantis desumto illustrare. Rosae vel in’calyce"-
adhuc latitantis, vel s.eniiadapertae;, longe alia a partium ratione pendens
est forma, quam dum calyce effracto et prorsus reflexo, foliorum explicato-
rum ubertate et pulchritudine effloresçens longe lateque splendet. Nihilose-.
cius gemmam vel nodum rosae non despicimus, neque non alium inter illos
formosiorem adpellamus ac alium.
Ratio ni ergo, eonsonüm eric asseverare, aliamcorporis humani formam
pulchram et perfectam vocandam esse in embryonibus, aliam in foetibus,
aliam in infantibus, aliam in adoléseentibuS, aliam in viris, aliam in foemi-
nis, aliam deni que in senibus. Quaevis aetas sua gaudet formositate et
pulchrkudine, ab ilia pulchritudine, quam in aetatè antecedeüte vel in sequente
admir arnur, valde diversa. Quocirca etiam inter embryones nonnulli, quam-
quam raro,t occur runt, qui revera formosi dicendi sunt. Cur enim ab ilia
tenella aetate omnis omnino abesset partium concinnitas et pulchritudo? Çerte
complures harum artium gnaros.reperi, qui inter alios embryones, puellam,
Fig. XVI. delineatam, form osissimam judicarent.
Verissime caeterum contendebat Cl.'Günther, professorDuisbtirgensis,
in colloquib ante decennium mecum liabito, plerosque embryones, abortu
eliso.s, inprimis perpusillos, deformes vel monstrosos inveniri. Qüis enim
negare sustineat, earn ipsam deformitatem forsan unam e eausis esse, cur em-
brypnes moriantur, et cum övulo ab utero separentUr et excludantur, pari
modo ac fructus arborum deformes, vel vermibus arrosi, rarius ad maturitatem.
perveniunt, sed ea ipsa deformitate ab ulteriori incremento impediti
decidunt.?
Eodem fere redeunt, quae CL Autenrieth §. §. annotât: „Mirari
licet inter 19 foetus, quorum partes distinguendae erant, très nos irivenisse
monsb’.osos., Wrisbergium inter quinque duos deseripsisse, et Ruysehium
inter 12,- qui extremitates jam firmatas liabuerunt, iterum duos exhibuisse,
ut in tribus his fortüitis çollecti onibus monstrosorum foetuum numerus ad
naturales se habeat ut 7: 29. Ingens numerus, qui (si addas, scatere omnes
rariorum circa anatomen observationum collectiones foetibus monstrosis,
mox a partu mortuis, et rarissima esse monstra adulta), verosimillimum red-
dit, naturam, ut servet genuinäm hominis formam,' bravissimo et hie uti
exstirpationis adjumento, et omnium configurationum, in quas humana
forma dilabi potest, unam tantum vere vitalem esse.”
Meis etiam observationibus consentit ejusdem Viri Cl. adnotatio, inter
embryones abortu elisos plures esse sexus feminini, quam masculini ; de em-
biyonibus monstrosis enim eadem adnotaveram ;§. ip. in opéré, quod de
monstris ex industria, additis tabulis et meditationibus, conscripsi. (Abbildungen
und Beschreibungen einiger Mifsgeburten. Mainz 1791. folio.) •
Liceat brevibus exponere auxilia, quibus usus sum ad comparandum
numerum sufficientem embryonum. PrincipiO non contemnenda specimina
congesseram in Germania, Belgio, Anglia, Scotia, Polonia; deinde Cassellis
in theatro anatomico non modo aliquot specimina, liquore idoneo' optime
servata inveni, sed etiam, dum ibi professons medicinae munere fungebar,
cmerat meó suasu Fridericus secundus, Landgravius, to tam collectionem
Kaltsclimidii, professons chirurgiae et artis obstetriciae quondam famigeratis-
simi (cujuscatalogum dedi in Baldingeri medicinischem Jomnal. 16. Stück.),
tam lil. Stein, professorum artis obstetriciae in Germania facile princeps,
cgregia admodum specimina mihi dono dederat. Denique maximum multi-
tüdinem Moguntiae obtinui, quam copiam viri clarissimr partim, libero
usu ad delineandum dato, partim muneribus adauxerunt.
In adornandis autem tabulis duabus, quas exhibeo, hoc modo progres-
Ex abundantia embryonum illa, quam exposui, optima quaeque specimina,
praeter , quae ipse pinxeram, variis pictoribus delineanda et pingenda
tradideram. Deinde selégi e numero illarum imaginum eas tantum, qua-
rum archetypi non modo ab omni monstrositate liberi reperiebautur, sed
qui etiam justa membrorum concinnitatc, et, pro aetatis ratione, pulchritudine
excellebant, et inter tractandum nullum’ detrimentum passi erant.
Turn selectas- imagines in ordinem quendam natui’alem redegi, et in duas
tabulas dispescui. ;
Ne autem tabula prima plu'ribus, quam opus erat, figuris abundaret,
ea specimina embryonum selegeram , quae aequó gradu ■ quodammodo, vel
pari passu incrementi, ut ita dicam, . a se invicem distabant; ita, ut ad
normaal quandam disposita, pröuti aetate, ita etiam magnitudine sese éxci-
piant. ^
Paratas hasce tabulas contuli cum iconibus praestantissimis Trio e ni,
Alb ini, Wrisbergii, Hunteri, Denmanni, ut eo melius intelligerem,
quae forsan corrigi, addi, vel omnino mélius exprimi possent:
Magnoperé autem <leloc.i-ams sum, dum in illa coraparalione animadr
veitebam, inprimis picturas Cl. Ko eek adeo praestare, ut veritate et arte
antecessorum opera non modo attingere, sed etiam superare videantur:
Denique tabulas tali modo absolutas àeri incidendas tradidi sctdpto-
ribus in Germania nostra longé çeleberrimis, Klauberis fratribus et Hüll-
manno.
Quum autem in Gu il. Hunteri opère splendidissimo, compléta fere
et nitida embryonum series à quarto mense ad perfectam usque maturita-
tem picta inveniatur, duae tabulae méae ad instar supplementi istis tabulis
adponi poterunt, quippe revera ea supplent, quae reliqui fecit Vir ille
summus, fautor noster insignis. Hunterianis èrgo tabulis junctae hae duae*
eandem perfecte magnitudinem -et chartae formam habentes, complétant
sistunt seriem foetuum humanorum a primis originibus ad perfectam usque
maturita terni
Multa profecto, repetita harum imaginum contemplatione, baud secus
fere ac ex ipsa archetyporum contemplatione didici, neque dubito, ^lios phy-
siologos varia adhuc detecturos in hac serie, quae in explicatione aut studio
neglexerim, aut omnino non animadverterim.
Omnes embryones-, diligenter servata in imagine eOrum magnitudine na-
turali, architectorum fere more, prouti A lbinus et Camper docuere, de-
lineandos curavi, adeO ut non modo in universum coxporis, capitis, trunci
artuumque longitudo et crassitudo, 'sed etiam sihgularum partium, earum sal-
tim, quarum positus ad id satis commodus videbatur, circino mensurata, exprimer
etur, et-, quantum fieri posset, ad amüssim respondeat magnitudini
archetyporum. Reliquae vero partes magnitudine eo breviores conspiciun-
tur, quo magis a visu remotae ja,cent.
Hac methodo , nifallor, comparati onem incrementi vel augmenti succes-
sivi embryonum facillimam certissimamque reddidi.
Primo ergo obtutu illico judicium fem potest'de magnitudine vef exi-
guitate, de plenitudine vel tenuitate , de marcore vel ôbesitate, de torosiori
vel graci'liori habitu, tum totius corporis» tum singularum partium,
Quodsitum membrorum singulorum embryonum attinet, talem plerum-
que reliqui, qualem in homunculisnblatis -offendi, nec nisi in illis cauta manu
paululum immutavi, quos recentes, nullo liquore praeter materno sangmne
madidös acceperam. Verebar exiixn, quod certè accidisset, ne distorsio arti-
culorum tenerrimorum, tum morte turn spiritu vini generoso rigidiusculorum,
oriretui., si ad lubitum in omnibus pari ratione membra disponerë voluissem.
Melius enim in universum pictores, in delineandis^orporibus demortuo-,
ram, eum,servant situm membrorum, quem inveniunt, quam ut immutando
distorsione falsas et liorridas reddant imagines. Nam ut taceam reliqua,
musculi, quorum solorum vi corporis foima mutatur, flaceidi, ob amissam
vim contractdlem et vivam, quam irritabilitatem vocant, nec amplius coaictan-
tur, nec earn, quam in flexione vel exténsione artuum hominis vivi vider®,
soles, induunt formam, sed multo diversam. Gorrugantur et crispantur quidem
quodammodo fibrae musculares, dum arte articula motum imitaris, sed
multum discrepat ista corrugatio a crispitudine vel contractione viva. Si
Albinianas icônes exçipio , vix ullas alias me videre memini, ixi quibus vel
anatomicus, vel pictor ad haec satis attendisse videatur.
Minime tarnen servili et ridiculo prorsus modo rugas, vel sinuosîtates,
vel deformitates alias, partim easu, partim a minus idoneo modo servandi, in
spiritu vini demum natas, expressi. Judicio enim opus est ad negligenda et
omittenda, quae non modo ad rem illustrandaxn non faciunt, sed etiam, res
nobiliores in imagine obfuscando, nocent. Dolendum profecto, plerosque artifices
in istis rebus exprimendis mirifice sibi placere, prouti in Bidloi et Trevvi
figuris animadvertimus, sat veris quidem, sed ob xugarum aliarumque deformi-
tatüm, non natura, sed inepta servandi method© nataTum, multitudinem,
ninxium deturpatis.
« Archetypes pingendos in universum ita posai, ut in omnibus, luminis
radii angulo 40 graduum fere illos attingerent.
Deinde archetypum pingendum ita collocavi, ut in illo maxima perspi-
cuitate adpareret forma capitis, et in capite forma conceptaculi cerebri^
frontis, nasi, genarum, oris, menti, oculorum, auricularum. Sunimo inprimis
studio et maxima subtilitate faciem pingendam curavi, adeo ut vero
mihi videar posse praedicare, simillimas et exactas hie exhiberi embryonum
effigies, Non xninori cura sollicitus fui de ferma^ thoracis ...ven tris et quantum
positura membrorum admittebat, dè forma genitalium externoxum et
artuum, adeo ut ex artubus vel supérioribus vel inferioribus saltim alteruter,
aut sinister, aut dexter,. vel totus, vel ex parte, plene appareret.
Situs ad ea omnia dilucide demonstranda aptissimus iste videbatur., quem
in omnibus figuris tabulae primae observamus.
Hasce sedecim embryonum figuras ita juxta se invicem disposui, ut secundum
aetatem et incrementum, ordine quodam naturali non modo, ut supra
dixi, se exciperent, sed etiam simul comparationem omnium membroruxn
facillimam admitterent.
Absque- difficultate ergo cognoscitur, quae'partes externae embryonum
citius, quae tardius in utero incrémenta capiunt Noxmullae enim partes
adeo laete creseunt^ in utero materno, ut longe ante maturitatem perfectio-
nem summam attingant, in his pyramis ossis temporum, continens ossicula
auditus et labyrindxunx.
:i Secundae tabulae figura, prima et secunda, utpote integrum ovum repraer
sentans, situm foetus talem exhibet, qualis fuerat in utéro stantis matris,1
quae hoc ovxxm integeri-imum enixa erat.
Ad tertiam vero figuram pingendam, embryonum ovo exemtum ita cob
locavi, ut quoad situm, cum reliquis embryonibus tabulae primae quodam-
modo-'.conveniret, rationibus ad id adductus illis, quas modo narravi.
Sed haec hactenus de modo tabulas adornandi.
Figuris singulis brevem subjunxi explicationem, ut non modo lectorum
attend onem ad illiid; excitarem, cujus potissimum causa pictae fuerunt, sed
etiam ut ea adderem-, quae e sola inspectione figuranim addisci nequeunt.
; Quoniam autem xxoxxnisi difficillime de aetate embryonum judicatur,
optimöS'‘quoscunque auctores allegavi, ut eOrum suffragio quasi et auctoritate
mea stabilirem asserta-
Dispiciamus paulisper rationem, qua natura in exaedificanda forma
externa partium corporis embryonis procedit.
In universum primis diebus et liebdomadibus post ortum embryo
omnium laetissime crescit, postmodum ad nonum usque mensem minus laete.
Non autem aequo gradu, vel pari passu istud incrementum ad maturitatem
foetus usque procedit.
y . Secundo quippe mense parumper lcntescere, tertio accelerari, initio
quarti paulum iterum lentescere, post medium quartum vero iterum accelerari
ad sextum usque, a quo ad maturitatem vel noni finem usque iterum
lentescere videtur.
Similia fere annotaverat de principe viscere embryonis, jecore nimi-
rum, 111. Walteri filius (in Ann. acad. de hepate §. g.) celere ac stupen-
dum jecoris incrementum in embryone non usque ad partum durare, sed
.jam sub finem mensis quarti cessare.
. Constat praeterea, prouti etiam in tabulis cernimus, diversas corporis
embryonis partes divers® modo incrementa capere, et alias aliis ocyus ma-
turescentes, citius ad quendam perfectionis gradum pervenire.
Quo junior embryo., eo majixs ovulum est, in quo continetur. Ovulum
ergo primis post ortum diebus, quale fig. I. et IL videmus, ratione embryonis
habita, omnium maximum, amplissimum, crassissimum, tcnacissimum,
tempore maturitatis sive nono mense exacto omnium, minimum, angustissi-
mum', tenerrimum et somme fragile videtur.
Medio graviditàtis tempore sive quinto fere mense, medium tenere videtur
ovum quoad amplitudinem, crassitudinem et tenacitatem membranarum
süarum ; prouti in tabula sècunda cernimus.
1 Prinio et secundo mense, embryo vermiculi in modum incurvus fig. I. et II.
sequente mense paulum extenditur fig. IV. et V. post increscentibus membris
convolutus eum in modum cernitur, quem fig. XVIIL XIX. et XX. videmus.
Caput nutans per omne temp us, quo in ovo continetur,. ut in omnibus
quoque figuris cernimus.
Quo junior embryo, eo majus est volumen capitis ad truncum collati,
give, quod eodem redit, truncus tunc temporis minimus apparet. Omnium
ergo maximum est caput illo tempore , quo primum illud conspicere vel di-
stinguere licet. In embryone primo caput truncum magnitudine multum
superat, in secundo magnitudine tantum aeqüat, in tertio truncus magnitudinem
capitis superat.
Absoluta jam. tabula prima àceepi embryonem figura prima non modo
minorera,.sed etiam formosiorem, in quo. capitis moles trunci molem ma-
nifestius superat.
, Post mensem primum sensïm minus laete caput crescit, adeo ut rationem
incrementi trunci propius accéda t, quemadmodum in embryone quinquemestri
(fig. XX.) caput ratione trunci non adeo grande videmus.
Facies eo minor ad cerebri eonceptaculum est, quo junior embryo. Insignes
autem sibi partes suraunt in cranio primis mensibus partes illae, quae pyramides
voeantur ossium temporahum.
Collum capitis volumini quodammodo respondens amplum, breve, quin
primo et-secundo mense adeo breye est, ut nullum fere videatur; ob nuta-
tioneni capitis ante tertium mensem vix distinctum apparet.
Artus, respecta ad truncum habitoi eo minores apparent, quo junior
embryo. Principio tuberculorum hemisphaericorum, nodulorum vel gemma-
rum plantarum.ad instar .e trunco ipuUulant,.-(fig. II.) tum secundo mense
paululum .protruduntur et elongantur, (fig. III.) tum artus superiores in
bracliium et .manum, inferiores in crus et pedem disterminantur, (fig. IV.)
tum in manibus digiti, papillularum ad instar emergunc, bracliiis et cu-
bitis simul magis efformatis; in, artubus inferioribus eo tempore femora,
iprura et pedés distinguuntur, in pedibus^yero digiti desiderantur, (% . V.)
qui absolute mense secundo, pari modo papillularum ad instar pullulant,
manuum digitis interim paulum elongatis. (fig. VI./
, Quomodo secundo mense exacto artus ulterius èffingantur, adeo manifeste
in tabulis cernitur, ut fusiori, exq)Iicatione non egeat. Satis enim .apparet,
artuum superiorum volumen primo, secundo et tertio mense volumine
artuum inferiorum esse majus, quarto circiter mense fere aequale, (fig. XII.)
quinto mense minus, (fig. X X)
Tuberiçocçygeum,. quod.primo et secundo merise, ut videre est fig. R.
III. et TV. , grandissimum ultra artus inferiores carirrae in modum prominet,
artuum iqferiorum prolongatione sensim tertio mense circiter evanescit.
Oculi, inter reliqua organa sensuum, primi apparent, et quidem insigni