A t quidquid demum horum fit, modo certa confìet
numifmati fides atque vetuftas, quam quidem ego prolatis
usque huc argumentis meo adfatim adferuiffe mihi videor,
adeo raritas, & unici prerogativa eidem nón obfunt, ut po-
tius ingens inde & pretium , & exiftimatio peritos apud
Numophilos ei adcedat, pretiumque eo adcedat majus,quo
rarior eft numus. Hinc quum numifma Vefpafiae mese non
tantummodo rarijjimum , fed fingulare & unicum fit, atque
preterea ejusdem integritas, ac vetuftas eo fint argumento-
rum roborp in publicum inabilita, quo nullius fors alterius
ex Cimeliarchiis notis ; relinquitur neceffario, illud predi
effe omnium maximi, & uni mihi arbitrarli.
Animadvertis tu inde , opinor, quanto, quamque
jufto mihi dolori fuerit Minoa tua feveritas , qua levibus
dumtaxat, quae tibi prima fronte obcurrerunt, argumentis
addu&us , an feduétus ? pretiofiffimum Numophylacii mei
ocellum profcripfifti, atque adeo de ipfius Mufei mei predo
, quantum per te ftetit, inminuifti ; crevit dolor hoc
amplius , quod tu jpfe eodem anno , quo damnaforiam
tuam in numum meum epiftolam emilifti,publicis in pofitionibus
typo inpreflìs, quas te Praefide, atque me praefente, Inlu-
ftrillìmus Comes B an f f ivs in Conlegio Therefiano coram
nobiliftìmorum Auditorum confellu tuitus erat, quseftionem
de
V espasi^e P o l l^ Numo. 145
de numifmatis mei integritate propofueris tamquam dubii,
& in utramque partem probabilis argumend.
Huic proin jufto dolori tribue, fi fors acrius, fi
nervofius per praefentis Dijfertationis decurfum pro Vefpa-
fiae mese honore , & Cimelii mei pupilla dimicatum fit. Ve-
ritatis quoque id tribue amori, quo animante, quidquid ad-
huc, fcriptum eft. Dolori fpero te meo , ob veteris no-
ftrae conjundtionis neceflìtudinem ; veritati autem manus da-
turum ob germanum , quo polles, animi candorem, men.
tisque fagacitatem non vulgarem. Ita neque te tua in R e pública
Numaria vulgatiffima laus , neque me , meumque
mufeum praecipua gemma defecerit. Hac obcafione Tibi,
O R N A T IS S IM E K H E L L I , una ex animo gratulor fin-
gularem illum honorem, quo novum meritis tuis fplendorem
nuper decrevit A c a d em ia H e t r v s c a C o r to n e n s is ,
quum te Inluftri Sociorum fuorum ccetui adlegeret : honor
hic, & auguror, & precor, ut prodromus fit aliorum, qui
certo fubfequentur, dum tua iis modeftia aditum ne
praecluferit.