
P R A E F A T I O .
In t e r plurima divi F riderici Quinti de fcientiis & artibus mérita non ultimum locum obti-
net litterarium illud in Arabiam julfu & impenfis ejus fufceptum iter. Et fane non du-
bium eft, quin Viri doffci, quibus commilfum erat gravilfimum hoc negotium, fpem, quam in,
illis habebant fcientiarum cultores, implement,-ni omnes præter unum Cel. Niebuhr in ip fa ex-,
peditione fublati fiiiffent.
Quantum hiftoria naruralis incrementi diligentia Forßälii pene incredibili habitura
fuiflet, fi itinere perfungi & obfervata fua in lucem edere ipfi licuilfet, fatis fuperque teftantur
cum ditilfima ejus colle&anea ex omnibus Naturæ regnis, turn obfervationum fragmenta a Cel.
Niebuhr édita.
Sed harum imperfeftio & colleftaneorum fata adverfa in caufa fuerunt, cur hiftorise
naturali præter ip ein minus profuerint inventa Forßälii. Plurimum quidem omnes, harum rerum
periti, debent Cel. Niebuhr, amici fui obfervationes in lucem edenti, .quæ alioquin for-
taffe cum au8:0re ipfo interiiftent. Quanquam enim in opere po.fthumo, cui non admota fuit
ultima manus au&oris, multa minus refta deprehendantur, neceffe eft, plurimæ tarnen & in
Fauna & in Flora ejus dantur obfervationes haud exigui momenti; fed optandum erat, ut res
ip fee cum deferiptionibus earum prius collatæ; errores in itinere, vix evitandi, ubi omnia fu-
bito nec. femper accurata diligentia in codicillos conjiciuntur, prius emendatij resque ad aliéna
loca relatæ prius re£le definitæ fuiflent, quam in lucem publicam illæ editæ effent obfervationes*
Quæ omnia eo facilius fieri potuiflent, cum in urbe noftra adhuc adfervantur ejus colleäanea
animalium & plantarum. Sic evitati fuiffent errores & ii, qui folo ejus vitio irrepferunt, cui char-
tulæ Forjkâlii in ordinem digerendæ commilfæ erant, & ii, quos Forßälius ipfe præ difficultate iti-
neris cavere non poterat, et ii, quibus jam originem debent & forte debebunt libri Forßäliani.
Forfiiâliwn autem ipfum excufatum facile habebit. Il non ifte, qui in mufeis & biblio-
thecis rerum naturalium cognitioni otiofus & fecurus operam dat, attamen is , qui per fe
cognofcit moleftias, quæ curiofos naturæ comitantur in regionibus calidilfimis, defertis arenofis
& loois aqua & umbra carentibus, ubi non, ut in borealibus Europæ terris, plures plantæ in
cxcultis campis, humidis pratis & umbrofis fylvis confertæ reperiuntur, fed hie illic ita di-
fperlæ, ut, licet longos terrarum traftus peragraveris & altos montes confcenderis, toto die vix
unam alteramve invenias. Forßälius præterea non foli plantarum ftndio vacavit, fed & omnia
naturæ régna ferutatus eft, non tantum'in regione fervidiffima verfabatur, fed & ex parte in
regione, quam nemo phyficus hucusque perluftraverat; in colligendis igitur rebus, quæ ipfi un-
dique fere novæ videbantur, occupatilfimus, fatis habuit, fi notas rerum, quæ in oculos maxime
incidebant, excerpfiflet, reliquas autem cogebatur dilferre in tempus magis opportunum, fi in
patriam redire contingerct.
Deinde