Celebris Gundelsheimer, archiater Friederici primi et a consiliis regi
intimis, in itineribus magni Touraefortii comes, cum reditus horti plan-
tis colendis haud sufficerent, sumptibus suis ipsius horti culturam susce-
pit, ex variis Europae regionibus semina adferenda curayit et ab ipso
Tournefortio plura vegetabilia rariora accepit, quibus hortum auxit; sed
proh dolor! occupatus hisce negotiis in scientiae detrimentum diem obiit
supremum, et hortus ante bene curatus, omnis auxilii indigebat.
Friedericus Wilhelmus I. hortum Societati' regiae dono dedit, qiiae
vero impensis amplis ad horti culturam necessariis suppeditandis non erat,
plantas solummodo officinales in usum pharmacopolae aulici excolen-
das jussit, et hortulanus Michelmann, homo aetatis suae satis eruditus, rariora
tantum vegetabilia ab interim tueri, nec vero no vis adaugere potérat.
Clariss. Ludolff, primus Callegii medico-chimrgici Botanices Professor,
catalogum nobis reliquit, ex quo horti status atque numems planta-,
rum abunde apparet, ipse quantum sumptibus nullis factis potuit, earum
numerum multiplicavit, quod juvante Michelmanno facile erat,, sed sub
sequentibus hortulanis duobus Mülleris pâtre et filio cultura rariorum plan-
tamm, quum plantarum amor illis nullus esset, neglecta. jacebat.
Anno 1744 Friederico I I rege, defuncto Celeb. Ludolff, Clariss. Gle-
ditsch Director horti est factus, quo autore Societas litteraria, a Rege jam
titulo Academiae scientiarum adomata, pluribusque reditibus donata, hor-
to sumptibus suis splendorein amissum denuo conciliavit, licet hortulanus
uterque Müllerus culturae plantarum expers esset, liebat, ut quae Gleditschius
omni solertia procuraverat, ea ob eorum imperitiam negligerentur.
Cum inter arma litterae sileant, id quod in hortum nostrum çadit, etiam
ejusdem durante bello septenni ab hostibus sepimenta, frigidaria et caldaria
destructa erant, atque cultura penitus cessabat, accedebat eodem vere
aquarum vernalium magna inundatio, internecans reliqua vegetabiha, hor-
tumqiie fere nudum relinquens. Bello jam compos,ito, jussu Regis muro
hortus cingebatur, caldaria et frigidaria denuo exstruebantur, novisque plan-
tis una cum paucis ex invasione hostium rehctis, exomabatur, et Gleditschius
horti tristem faciem in hilarem mutavit. Gleditschius augendi numeri
plantarum nunquam non studiosissimus ab homine quodam, cujus nomen
tritum illud: de mortuis nil nisi bene, hie tacere me jubet, cui facilis ad
omnes maecenates aditus, jubebatur plantas regionum calidissimaram coe-
lo nostro assuefacere et sub dio colere, ille probe intuens se incassum labo-
rare, omnem horti curam abjecit. Coffea arabica, Musa paradisiaca etc.
coeli nostri impatientes aestate liberae terrae mandabantur, sed brevi spado
interibant. Tandem frigidaria et caldaria obliquis fenestris instruçta;
destruebantur et eorum loco frigidaria solummodo fenestris parvis erectis
aediiicabantur. Non mirum igitur plantarum numerum sub his cultoribus
jnagnopere comminutum esse. Vegetabilibus exoticis duo jugera magde-
burgica et unum fruticibus peregrinis sub dio vegentibus erant destmata,
reliqua horti major pars hoAulano in usum vocanda tradebatur, qui ter-
tiam partem tuberibus Solani tuberosi, aliisque oleribus conserebat, reh-
quam vero plantis sua sponte provenientibùs committebat. Horti ita in-
structi cura mihi, qua de re paullo inferius paucis dicturus sum, com-
mendabatur.
Post Gleditschii obitum anno 1786 hortus Mayero, Botanices Profes-
sori, regi a consiliis intimis, Gleditschii suecessori, tradebatur. Paucis an-
nis 'ante, Stiel quidam, hortulanus factus est, plantarum proventus haud
incuriosus. Mayerus praxi medica multisque aliis negotiis impeditus, horti
statum non mutavit, et hortulanus Stiel, omni tempore quo Mayerus
horto praefuit, semper aegrotans, numerum plantarum augendarum curam
omisit. Mirum igitur nemini videre debet, plantarum numerum quotannis
decrevisse.
Haec erat horti conditio cum aestate anni 1801 ejus dirigendi pro-
vincia Tnihi traderetur. Stieho vita excedente Seidelio, hortulani aulici
Dresdensis filio, horti curam mandavi, eodemque tempore Vir Clarissimus
Nobilissimus de Borgsteäe, ab intimis regi redituum consiliis, director Academiae
scientiarum, sumptus ad hortum botanicum rite colendum assignai
t , quo facto intra breve temporis spatium caldarium 52 pedes longum
construebatur, sepes vivae ex ulmo carpino et queren circum areas horti
ductae securi cedebantur, et to tus hortus, exceptis duobus jiigeribus mag-
deburgicis in extimo angulo sitis, quorum alterum hortulano usui tradebatur;
alterum arboreto relinquebatur, plantis exoticis dicabatur. Semina,
numerosa vegetabilia viva ab amicis meis, quorum benignitati pubhee hie
gratias habeo, accepi, ut jam sequent! anno, vegetabilium numerus valde
auctus esset. Anno 1802 et i8o3 exstruebantur: caldarium 72 et frigidarium
novum 5o pedum, frigidarium aliud male locatum ad aptiorem
locum transferebatur. Sic facies totius horti intra breve tempus lon_,e
alia facta. Frigidaria vero vetera, minoris omnino pretii, plane onen
sunt, spem tarnen alimus fore ut haec cum melioribus Regis nostri gratia
aliquando commutentur.
Plantae exoticae horti, inclusis spontaneis, numerum 1200 specierum,
cum cura horti mihi traderetur, non excedebant, sed nunc jam ultra 6000
species alo ex diversis terrae plagis, inter quas raritate eminent. Pandani
2 species, Passiflorae, Ficus, Justiciae, Piperis, Cassiae, Mimosae, Ari, Ca
ladii, Cestri, Ericae, Proteae, Leptospermi, Metrosideri, Melaleucae, Ca-
suarinae, Banksiae etc. bene multae species, Strelitzia reginae, Fihces cali
darum regionum plures, ut taceam numerosa vegetabilia, quorum nomina,