In sylvis vero param a littore remotis Punica Granatnm, L. et XJlmus suberosa y. pumila B ieb.
frequentius observatae sunt.
Post triduum in H y rc a n iam australiorem ad occasum solis vela fecimus et post duoram fere die-
ram navigationem anchoram iecimus in limineostii B o b u li fluvii, cui ab utroquc littore adiacet snbarbium
M ed sch e t - s s a r, duarum fere horarum itinere a B a lfru s c h , capite Masenderaneae provinciae.
Praia ibidem herbida alternant cum agris, in quibus Gossi/piimi herbaceum, L. et Saccharum cy-
lindricum, Lam. coluntur; in sylvis ubique Vitis vinifera L. arboris dimidium pedem crassi ambitum saepe
adaequans, aliis arboribus circumnexa intricatur; quibus in specie adnumerandi: Carpinus Eetulus L ., C.
orientalis L am., Platamis orientalis L., *Alnus incisa Met., Gleditschia caspia Desf., *Quercas cast cineac
fo lia Mey. j Ficus carica L., Punica Granatum L., aliaeque, nec non Cuprcssus sempervirens L.,
ante domus regias urbis B a lfru s c h culta. Loca passim inculta tenebantur solo Sambuli Ebuli L. genere,
adsociata promiscue Aspidii Filicis mams L. farragine, ita ut integrac planities iisdem obsiderentur. Prae-
terea autem tunc temporis in floribus deprehendimus:
Tamtirinz hispida, W.
Hibiscus cannabinus, L.
Sigesbeckia iberica, W.
Inula dysenterica, L.
Acinos graveolens, D ec.
Amaranthus pallidus, B ieb.
Centaurea ca lei trap a, L.
Smilacc excelsa, L.
Planer a Richardi, Mich.
Urtica urens, L.
Syringa persica, L. var. laciniata.
Pimpinella peregrina, L.
Erigeron graveolens, L.
Cyperus ilavescens, L.
fuscus, L.
— Monti, L.
Carecc nemorosa, Lumn.
Panicum sanguinale, L., var. spiculis ci-
liatis (P. ciliare, B etz.).
— glabram, Gaud. var. spic. gracilioribus,
gluma infer, nulla.
— crus galli, L. (muticum et submutic.)
— glaucum, L.
Sorghum saccharatum, P ers. (cultum).
Ceterum in meridionali hoc maris caspii littore sylvae Mespilo, Rubo, Evonymo, aliisque ar-
bustis maxime abundabant; regio modo humida et depressa, modo sicca et elatior apparuit, unde tanta
etiam plantarum discrepantia variis in locis animadvertebatur. Memorabiles denique sunt arbores citrifor-
mes vel pomiformes B a d r a n g a et P a t a v i a , grandiores fructus ferentes.
Montes, qui oram Astrabadensem propius accedunt, plane ornnes in Masenderanensi provincia de-
siderantur, si a remotioribus montibus, pristino aevo ignivomis, quorum princeps Demavendum est, recesseris.
Iam postremo instabat iter ad occasum solis in portum Persarum, ab Enseliio suburbio dictum.
Idibus Octobris proinde solvimus navem et postquam quatuor dierum navigatione ventus paulatim consiluit
et me in adversum deflectere minabatur, tandem* in conspectum littoris occidentalis pervenimus, inque hoc
fundo, anchorae iaciendae minime apto, et quindecim orgyias alto, compluribus anchoris navem infiaenavimus,
ipso sinu ab hacce, in aperto mari consistente, maxime distante.
Quum scapha advectus in terram egredi conatus essem, Persae, memet vi a littore arcentes, nulla
persuasione commoti, advenam excipere recusabant; magna itaque hominum turba undique congregata,
summoque clamore excifato exitus e scapha omnino denegabatur, ita ut, re infecta, in navem reverti
cogerer.
Per biduum itaque in aperto mari fundum periculosissimum, omnibus ceterum procellis expositi, ser-
vavimus; at mox intelleximus, in vitis incolis praefectoque provinciae, Chano sc. Ghilanensi, me Alpes
subiacentes, plantarum genere multiplici ditissimas, adscendere non posse, quamobrem cursui moderari
constitui ad septentrionem versus Bacuam urbem; iam enim frigida tempestas, imbres nive passim mixti,
grandinesve imminebant, instabatque hiems.
Die XXII. Octobris mensis, solutis anchoris, vela fecimus ad ostium Cyri fluvii, at vix sinum
Enzellianum periculosnm reliquimus, quum subito ventus adversus in altum mare nos proiecit, navemque
ad orientem supra barathrum immensum velocissimo'cursu egit. Anchoram iacere immensus fundus recusa-
bat, ideoque ventum rapidum sequi debuimus; moxque vero procclla vehemens imbribus grandineque sti-
pata e septentrione exorta est navemque tanta celeritate in Hyrcaniam vela facere coëgit, ut, nisi consti-
tisset inque oppositam plagam occidentalem flare cepisset, paullo post, in conspectum montium Astrabaden-
sium reduces facti fuissemus.
Octo demum dierum navigatione, qua continuo pedem fecimus, in conspectum Bacuae urbis veni-
mus, et die XXX. mensis Octobris in sinu anchorae iaciendae satis apto ad eandem constitimus, animo
omnino commoti, quod sal vis conficere licuit periplum, permultis periculis baud
( Continuatio in secundo fasciculo. )
vacuum.