fîma patilo longiore. Corollæ petala sunt quinque, ovata, calici inserta, quorum superras
latius, concavum. Staminum ülamenta decem, subulata, corollæ subæqualia, inferne pilosa:
antheræ totidem ovatæ. Germen ovato-compressum, stylo terminatum capillari, curvo, cuius
stigma infundibuliforme. Legumen denique subovatum est, compressum, uniloculare,
b ivalve, monospermum, crinitum.
G alphimia est ultimum genus huius classis, adeoque simile Malpighiæ utcalicis glan-
dularum defectu ab ipso différât: qua de causa nomen illi dedi.quod est anagrama Malpighiæ.
Et quoniam apud Botanicos notus est huius generis character , quattuor reliqua pers-
tringamus, quæ monadelpha sunt, licet ad diversas familias pertineant. Et qùidem ex Le-
guminosarum tribu primum est, quod P auletiam dixi a Medici parisiensis nomine, qui
Fungosarum plantarum commentarium evulgavit. Habitu, legumine et petalorum numero
cum Bauhinia convenit, a qua differt calicis tubo persistente, et filamentis decem antheri-
feris, monadelphis, stylo subæqualibus. ^
L oureira (") genus est ex Euphorbiarum familia, Iatrophæ affine. Eius masculi flores
constant calice infero, profundissime quinquepartito : Corolla monopetala, tubuloso-campa-
nulata, cuius limbus brevis quinquepartitus est et reflexus: StaminibuS 8-13 , moïiadelphis
et circum horum basim quinque glandulis. Feminei flores in diversa planta exsistiint, quorum
corolla masculis sjmillima est, et calix longior atque persistens. Germen superum , sub-
rotundo compressum, glandulis quinque cinctum. Stylus teres, apice bifîdus ; et stigmata
lamellata emarginata aut bifida. Capsula dicocca, marginata, bivalvis, bilocularis, loculis
monospermis. Stylo ergo simplici et fructu dicocco differt a Iatropha.
Duo ultima malvacea sunt, quorum B rotera ex Dombeya phænicea et altera nova
specie mexicana in Regio horto matritensi culta componitur; C rist aria vero ex Sida mul-
tifida et alia item nova specie chilensi. Horum characteres dedi in Monadelphia dum ad
tempus dumtaxat. Dombeyæ et Sidæ consociavi memoratas plantas, quarum fructificaticnes
diversa genera constituere iam ibi indigitavi.
Hæc erant de novis generibus diçenda. D e reliquis pauca restant .quæ binis verbis ex-
pediam. Et primo; Cranzii sententiam circa Selinum præfero Linnæi àssertis, nihilque de
involucris dicendum arbitror in charactere gçnerico. Secundo; Mutisiæ genuinus character
adhuc desideratur; illi etiam quos veluti reformatos recentiores tradidere, ad incudem ite-
rum revocandi sunt: nullus enim quod sciam auctor setulas decem capillares ex anthera
pendulas notavit, quæ re vera exsistunt in omnibus Mutisiæ speciebus. Tertio denique sup-
plementum huiç volumini addidi, quod fructus complectitur plantarum in hoc opéré desi-
deratos Coboeæ præsertim, quos qua potui diligentia delineavi.
Matriti die 2 o Maii 17 9 9 .
(a) Huius generis atque ' aliarum plantarum mei
operis descriptiones vidimus in opéré inscripto Bulletin
des sciences num. 1$ peg. 3 , quas Societati
Philomaticæ misseram die xo Wovembris anni 1798,
ut auctores ipsi fatentur his verbis : la description
de ces plantes à été envoyée à la Société Philomatique
le 20 Brumaire an. 7 de la Republique française.
V IR G I I/ IA S E C U N D IF L O R A . Tab. 401.