
lutei, vitta media pellucentiore, lineari: interni 'dentes membrana sua sesquiáltera
vice longiores, lanceolato-acuminati, carinati, cum membrana lutei, cellularum
serie duplici, cellulis partis membranae interpositae singulae tres series ,
constituentibus, ut in Ilypnis, sed ciliorum, quae Hypnis sunt, nulla vestigia.
Operculum capsula dimidia paullo longius, e convexo subulatum, rectum, concolor.
Calyptra subulata, basi fimbriata seu muUoties fissa, laevis, paucis sub-
inde pistülis emarcidis aut paraphysibus articulatis tenuissimis, non autem pilis
adspersa, nudo oculo vero glabra.
Tab. CCCXX. b. fig. 1. planta naturali magnitudine, fig. 2. rami basis,
fig. 3. caulis pars cum calyce, auctae ter. fig. 4. folia ex inferiore
et superiore loco sexies aucta. fig. 5. pars báseos, 6 . apex folii
aucti centies. fig. 7. flos femineus, 8 . vaginula, 9. folia calycis fructiferi,
alterum acumine inflexo ancia bis et dimidium. fig. 1 0 . apex
folii calycìni auctus centies. fig. 1 1 . capsula matura aucta quater.
fig. 12. capsula operculata secundum iconem Hookeri. fig. 13. calyptra
aucta bis. fig. 14. peristomìi externi, 15. interni dentes bini aucti centies.
Dentes hi, e superiore arcu capsulae desumti, basi curvantur,
alii erecti sunt.
k f e
a i '
N è
LESKEA ANDICOLA.
Tab. CCCXXI. a.
LESKEA caule teretiusculo bipinnato, foliis ovato-lanceolatis ser-
rulatis enervibus, capsula ovato-oblonga erecta, operculo
conico-rostrato.
Hypnum ? andicolum, caule breviusculo vage bipinnatim ramoso,
foliis undique imbricatis ovato-lanceolatis acuminatis obscure
sen-ulatis enervibus, capsula ovato-cylindrica erecta, operculo
rostrato. Hook. muse. exot. pag. 20. t. 83.
Crescit in crepidinibus Andium intra Tolucco et Quito, ab Hurn-
boldtio lectam permisit Pr. Kunth. 2)-.
Radix basilaris, capillacea. Caules caespitosi, sesquiunciales, vage
bipinnatim ramosi, ramulis plerumque teretibus. Folia densa, erectiuscula,
ovatO'lanceolata, subtiliter serrata, pellucida, fiavo-viridia: enervia; cellulis
linearibus, perangustis. FoUa calycina angustiora, acuminata. Vagimda teres,
capsulae longitudine, ferruginea. Capsula erecta, secundum Uookerum, ovato-
oblonga, laevis, badia. Peristomii externi dentes lineari-Ianceolati, intus trans-
verse striati, luridi: interni lineari-Ianceolati, aequales, ciliis interiectis nullis,
lutescentes. Operctdwn conicum, acuminatum, capsulae concolor. Calyptra
perangusta, subulata, virescens.
Unici speciminis, quod vidi, unica capsula non satis matura, infra
apicem contracta, madida facta formam non omnino recuperavit, quare Hookeri
iconem addidi. Dubitai Hookerus, num Hypnum sit ; extracta a memet-
ipso membrana interna non satis perfecta erat, sed videbatur ciliis carere,
quamobrem ad Leskeas retuli.
Tab. CCCXXI. a. fig. 1. pianta naturali magnitudine, fig. 2 . ramus
auctus sexies. fig. 3. folia aucta decies. fig. 4. folii báseos dimidia pars,
5. apex folii aucti centies. fig. 6 . calyx, 7. vaginula, 8 . calyptra,
9. capsula, 10. operculum aucta decies. 11. capsulae icon Hookeriana.
fig. 12. peristomii externi, 13. interni pars aucta quadragies.
Tab. CCCXXI; a.
r i?
m
M -
S f
mÍÁÍr-Mi
il
»