
• t.v-.
p à i’
}V' ‘ h f<
\ y:
kMi* '■'• '
y K
r i :
■Vv i
\yH
PROOEMIUM.
T i r .
Postqiiam S p e c i e s mus c o r u m f r o n d o s o r u m I.
He d w i g i i edideram, consilium c ep i, continuare hoc eins opus
posthumiim speciesque addere, quae in eo deessent aut lapsu tem-
poris innotnerint. Exposuerat liridelius in sua Museologia recen-
tiorum et supplementis muscologiae ingentem copiam muscoram,
partim ah ipso primum, partim ab aliis auctoribus definitorum.
Hos ut cogiioscerem et ad perscrutandum milii compararem^ ipsius
et aliorum Germanorum herbaria perlustravi^ Alpes ascendi et e
Germania, Suecia, Anglia, Belgio non paucos missos accepi.
Tandem qunm ad illud tempus professio historiae naturalis in
academia Lipsiensi, quae ad Leskii usum oliin fondata erat, ac
deinde etiam simul botanica Hedwigiorum, et novi horti botanici
permagni instauratio mihi demandata essent eaque per aestatem
nihil otii relinqueret ; semestre hiberuum Parisiis, unde plurimum
acceperat Bridelius, consumsi. Contigit mihi esse tam felici, ut
per Francogallorum coinitatem et liberalitatera eximiam plnrimas
ab ipsis descriptas aut collectas, etiam novas plantas acciperem,
quo factum est ut muscologiae genuinas species secundum exem-
plaria auctorum originalia agnoscere, spurias multas aut expun-
gere aut genuinis subiicere possem.
m
«