
 
        
         
		a ! 
 IfH ' 
 fE;:' 
 0 .  cirratum  Bernhardi  in  litt. 
 Crescit  ad  arborum,  inprimis  pinuum  truncos  in  montosis  
 siccioribus  Europae  et  borealis  Americae. 
 Hedwigii  icon non  satis  convenit,  ne  speciminibus  quidem  
 herbarii  ipsius  coUatis;  peristomii  enim  externi  dentium  octo  
 paria,  interni  totidem  dentes  viderunt  Smithius,  Weberns  et  
 Mohrius,  et  ego  ipse.  PUi  calyptrae  articulati,  ut  Smithius  ait,  
 saepe  sunt,  saepe  vero  etiam  articuli  non  conspici  queunt.  
 Calyptrae  apex  interdum  calvus  in  var.  a  et  ¡3. 
 7.  L u dw ig i i ,  peristomio  o c to -dentato,  theca  exserta  extremita-  
 tibus  plicata,  foliis  lanceolato - acuminatis  subtortilibus,  calyptra  
 et  vaginula  pilosa.  Tab.  LI.  Brid.  muscolog.  suppl. 
 II.  p.  6. 
 Legit,  dlstinxit,  examinavit  Carolus  Ludwig,  plantarum  et  
 inprimis  cryptogamicarum  peritissimus,  iconum  huius  operis  
 auctor,  in montosis  Sudetuni  ad  truncos  arborum;  e  Succia misit  
 Swartzius,  e  Ty ro li  Gebhard,  e  Thuringia  alii.  Lipsiae,  ubi  
 Bridelius  lectum  dicit,  nemini  occurrit  haec  planta.  Caeterum  
 vere  et  aestate  húmida  viget. 
 Radix  capillacea  et  tomentosa,  in  caulem  inferiorem  ascen-  
 dit.  Caulis  unciam  dimidiam  duasve  altus,  erectus,  ramosus,  
 Ìastigiatus.  Folia  densa,  erecto - patula ,  lanceolato-acuminata,  
 integerrima,  carinata,  molila,  siccitate  subtortilia,  pallide  v ir idia, 
   senio  fusca:  nervo  valido,  subcolorato,  infra  apicem  evanescente: 
   reticuli  areolis  circularibus,  inter  omnia  orthotricha 
 tales  areolas  habentes  excepto  crispo  tenerrimis.  Flores  masculi  
 terminales,  ov a ti,  rufi,  maiores  quam  in  congeneribus.  
 Folia  perichaetii  sex,  ovata  vel  ob lon go-o vata ,  concava,  enervia, 
   e  rufo  pallide  lutea;  reticuli  areolis  oblongis,  contiguis.  
 Antherae  oblongae,  curvulae,  duodecim  aut  plures  subsessiles,  
 rufescentes.  Paraphyses  pauciores,  filiformes,  antheris  aequales  
 longitudine,  at  teneriorcs,  multiarticulatae.  Perichaetii  feminei  
 fo lia   totidem  quot  in  masculo,  caulinis  similia,  minora,  postea  
 augenda.  Pistilla  pauciora.  Paraphyses  nullae.  Vaginula  
 conica,  triplo  longior,  quam  lata,  fusca,  pilosa:  pilis  erectis  
 flexuosis,  vaginula  longioribus,  dentato-scabris,  continuis  nec  
 articulatis  et  hac  structura  a  paraphysibus  et  pistillis  a  prima  
 aetate  diversis.  Seta  octo  lineas  alta,  erecta,  crassa,  funis  
 grossi  instar  torta,  apice  crassior,  luteo-brunnea.  Theca  oh  
 ovata,  iuventute  laevis,  aetate  basi  et  pone  orificium  plicata  
 e  viridi  fusca.  Peristomii  externi  dentes  octo,  geminati,  sin  
 guli  linea  fissuram  nientiente  longitudinali  exarati,  obiter  tra  
 biculati,  erecti,  paUide  lutei.  Peristomii  interni  dentes  capilla  
 res,  exteriorum  singulis  paribus  interpositi,  introrsum  vergen  
 tes,  albidi.  Fimbria  nulla.  Operculum  e  convexo  rostratum  
 rectum,  theca  quintuplo  brevius,  luteum,  basi  rufescens.  Ca  
 lyptra  campanulato-mucronata,  quadrifida:  laciniis  aequalibus  
 sursum  pilosa,  fu s co -lutea. 
 Prlmum  quod  novi  exemplar  vaginulae  vere  pilosae! 
 Tab.  LI.  fig.  1.  plantae  naturali  magnitudine.  Fig.  2.  ramus  
 augm.  o.  Fig.  3.  folia  caulis,  3.  perichaetii  feminei  
 augm.  I.  Fig.  4.  folii  apex  augm.  IV.  Fig.  6.  vaginula 
 D 
 '  ,!!  
 ;■ 4 il'  
 "•:i • 
 iìE.