
1
1 :4 :
Calyptra tliecae aequalis campanulata, plerumque sulcata
et sursum pilosa e cliaractere gen e rico, uti recte Hedwigius in
omni muscorum definitione iussit, excludenda est. Non tantum
enim sulcorum et pilonim praesentia variat; sed etiam non.
hnic soli generi peculiaris est, nam extant pterogonia et Ne-
clierae simili calyptra instriictae. P ili calyptrae non e mutatis
paraphysibus, ut Hedwigio videbatur, generantiir, sed propria
textura et origine sunt, similia pilis vaginulae in O. Ludwigii.
Habitus et figura partium in plurimis speciebus ita similes
sunt, ut exercitatissimo scrutatori v ix concessum sit, specimina
peristomio laeso ad species suas tuto revocare. Caules, excepta
una specie, erecti, ramosi, breves, fo lia ex ovato lanceolata,
raro lineari-lanceolata, rarius obtusa, erecto patula, v ix unquam
heteromalla; omnia uninèrvia. Vaginulae plerisque parum con-
spicuae sunt, duae vero exemplar conformationis maxime sin-
gularis exhibent; in Ludiuigiano pilosas, in plicato laxas et
veluti saccatas vidimus. Seta rigida crassa, apice saepe ampliata,
thecae aequalis vel hac decuplo longior. Theca termi-
nalis per innovationem caulis lateralis, ovata, sulcata aut laev
is ; figura externa valde diversa a cavo suo seminifero, quod
ovatum et semper laeve est. Operculum breve convexo-rostratum,
saepiiis conicum.
a) Peristomio interno octo- dentato,
a. fo liis ohtusis.
1. OBTUSiFOLiUM, peristomio interno octodentato, theca immersa
sulcata, foliis ovatis apice rotundatis erosis. Tab. L.
O. obtusìfolium, foliis ovatis concavis obtusis, capsulis sessili-
bus, peristomii dentibus internis octo integris. Schrad.
plant, crypt. exsicc. nro. 14. Usteri Annalen der Botanik
XX. p. 110. Swartz, muse. Suec. p. 90. t. IV.
Crescit ad truncos salicum in Europa boreali, vere sed non ubique
fructìferiim. %.
Radix capillacea, basilaris. Caulis semuncialis aut uncialis,
erectus, fastigiato - ramosus, fuscus. Folia spissa', madore
erecto-patentia, siccitate parum contorta, ovata: apice obtuso,
rotundato, argute eroso, concava: margine interduri subinvolu-
ta, plicis destituía, rigidula, obscure vel luteo viridia: nervo
crasso, pone apicem evanescente: areolis reticuli circularibus
discretis. Flores dioeci: masculi ad apices cauliuni niinorum
inter maiores femíneos sparsorum, gemmiformes, ovati, acuti,
foliis triplo maioribus caulinis foti, fu sco -brunnei, nitidi. Folia
perichaetii G, ovata, acuta, concava, exteriora abruptinervia,
interiora enervia, reticuli areolis subquadrangularibus, conti-
guis. Antherae sex, subcylindricae, incurvae, post explosionem
pedicello ipsis dimidio breviori setaceo suffultae. Paraphyses
niillae. Flores feminei terminales et axillares, flavidi, graciliores.
Folia perichaetii feminei caulinis simiìiora, primordio his duplo
minora, deinde niaiora, magis erecta. Pistilla sex. Paraphyses
nullae. Vaginula subcylindrica, brevissima, duplo latior quam
longa. Seta theca brevior, duas lineas alta, erecta, crassa, siccitate
parum tortilis. Theca ovata, basi maxime elongata: cavo
seminifero exacte ovali, partem thecae attenuatam longitudine
fere superante; sulcis octo latis exarata, e luteo brunnea