, g g B S H i
i ■ ■ fL
gines tenuissimi, exesi. Cavitas laevis, nitida. Color epidermidis in spcciminikus senioribus fusco-
v iridis, in junioribus luteo-virescens; cavitas coerulescens, iridis coloribus micans.
Longitudo testae majoris lZYz lin .; lat. 3 poll. Longitudo testae minoris 6 lin .; i poll. 7 lin.
Habitat in fiumine Peruaguagu , ad molendinam sacchari Engehho da Ponte, in Pro-
vincia Bahiensi.
Observatio. Anodon siliquosum et pygmaeum cl. Spixii aetate sola inter se diversa esse plu-
ribus speciminibus intermediis, quae in Museo Monacensi asservantur, facile probatur. Ab Ano-
donte longino autem haec species testa tenui, laeviuscula, minus oblique truncata distincta videtur.
6 - ANODON RADIATUS SPIX Tab. XXIII. Fig. 1.
A. testa ovato - oblonga, tenui, fragili, subtumida, transversim striata; basi subrecta,
utraque extremitate alata, angulata; epidermide glauco - virente; natibus pro-
minulis.
Testa ovato-oblonga, tenuis, fragilis, compressa, pcllucida, transversim dense striata subni-
tida, subtumida, latere anteriore cömplanato et subacuminato, posteriore rotunda to. Basis recta,
anterius pube valde elevata, repanda, angulata, posterius angulo acuto terminata. Nates prominentes
paululum decorticatae. Umbones subtumidi. Margines membranacei, superior convexus. Cavitas
laevis, nitida. Color epidermidis glauco - virescens > interdum striis nonnullis obsoletis obscurio-
ribus; cavitas coerulescens.
Longitudo 1 poll. 4 lin. ; lat. 2 poll. 6 lin.
Habitat in Jluviis Provinciae Minarum.
Observatio. Museum Monacense permufta specimina hujus specie! asservat, quae omnia ab
Anodonte glauco cl. Humboldtii diversa sunt.
1 0 . ANODON ENSIFORMIS SPIX Tab. XXIV. F ig 1. 2.
A. testa transversim oblonga, anterius rostrata, crassa, transversim sulcata; basi
subrecta, extremitate posteriore rotundata; natibus retusis.
Testa transversim oblonga quadruplo latior quam longa, antice in rostrum longum, attenua-
tum producta, postice rotundata, valde inaequilatera, crassa, transversim sulcata, in medio sinua-
ta , latere anteriore biangulata. Basis subrecta, anterius pube elevata, oblique angulata terminata,
posterius rotundata. Nates retusae, decorticatae; umbones depressi. Margines acuti, superior' medio
sinuatuS. Cavitas laevis, margaritacea. Color testae fusco-viridis, cavitatis opalino-coerulescens.
Longitudo 1 poll. 2 lin. ; lat. 4 poll. 9 lin.
Habitat in fiuviis, loco natali non indicato.