P R A E F A T I O .
R-diquerat Dr; Joannes Baptista deSpix, Collega quondam noster in Academia
Scientiarum Regia, cujuspraematuram aclitteris calamitosam dolemus
mortem, Testaceorum Pisciumque icones, ad exemplaria in Museo acade-
mico Brasiliano a se deposita in lapide delineatas coloribusque illustrates,
ac reliquis animalium in itinere per amplas Brasiliae provincias institute
collectorum descriptionibus servituras. Has beati nunc viri fra-
ter nobis tradidit, cum fautoribus operum Spixianorum communi-
candas. Et erant argumenta non levia, quae nos impellebant, operi ma-
num ut adhiberemus; nitor praecipue et fides iconum ipsarum, delineato-
rum conchyliorum pretium, quorum pleraque nunc primum naturae cu-
riosis innotescunt, alia vero, quanquam jam ab aliis autoribus descripta,
digna tamen videbantur, quae, quod, a Spixio collecta, illis ipsis autoribus
testimonio futura essent, inter icones ab indefesso peregrinatore para-
tas collocarentur.
Deerant quidem descriptiones, observationes, aliaque, quae ad tabu-
larum explicationem usui esse possent; sed natura ipsa ob oculos versa-
tur. Ceterum, quum nos et aliis negotiis impediti et alienis studiis dedi-
ti vix otii necessarii satis ad perficiendum opus habituri nobis videremur,
de viro laborandum erat, qui illi par esset. Commodum accidit, uti re-
sciremus, D. J. A. Wagner ab annis aliquot magno et egregio studio
Conchyliologiae operam dare, atque continuationem ejus operis quod
Chemnitius, Musei Conchyliologici nomine , edidit moliri; nec abnuit,
quam obtulimus, provinciam, vir eruditus operique perliciendo manus
admovit.