I
PR.iEF.AT IO.
H U JU S C E opens Stirpes, Amice Lector, fortunà belli heu in nostras manus
venerunt. Navis Gallica L ’ Union dicta, lanà Gossypii sed potissimum
superbà collectione rerum naturalium Guiance onusta, in trajectu a duabus
nostratibus Liburnis capta fuit, dein in fluvium Thamesin adducta.
Tantarum divitiarum quamprimum post judicium datum Auctionem con-
clamant novi possessores. Interea de plantis vivis, vix aquae guttà per
plures hebdomadas irrigatis, ut incuriosissimum in tali negotio est nautarum
genus, fere actum fuit; nec vel una superstes fuisset nisi curam suam obtu-
lerat princeps hortulanorum Alton; translatas enim venditantium permissu
in Hortum Kewensem, mirà celeritate easdem ingenti sede vitreà operuit, et
corticibus coriariis debito caloris gradu jam tepentibus circumdedit : ita
fere omnes mox pullulantes votis ejus respondebant, et clementissimi Regis
privatis pecuniis demum emptae, post pacem, si quandoque veniat, forsitan
multae in Galliam migrabunt.
Praeter Plantas vivas, Herbarium siccum areas octo grandes implens col-
legerunt indefessi peregrinatores, quod pro centum et quinquaginta aureis
nummis mihi quatuorque aliis Botanicis conjunctim vendebantur : Speci-
mina ullius Regionis adeo perfecta non antehac vidi, plerisque in quadruplo
vel quintuplo inter papyra liberis : crediderim haec ferro calido repente
exsiccata fuisse, unde ne minimo Mucoris vel Insectorum vestigio fcedantur.
Reliquum navis onus constituebant Ammalia varia et Reptilia, Insecta bene
multa curiosa, necnon Aves coloratis et pulcherrimis plumis quasi in vivis
gaudentes. Tot dignorum sub sole ardente laborum ne penitus intereat
memoria, meos conatus in exemplaribus siccis vegetabilium publici juris
facere, baud profecto quales velim sed quales possim, efflagitaverunt multi
amicorum. Quamobrem auxilium a consummatissimis nostrae Scientiae ma