ac benevolentia D. Friderici Grônovii, Senatoris L e id e n s i s , qui
inter botanophilos ea ætate unus omnium facile princeps eminebat, et
hortum colebat mira ubertate plantarum rarissimarum instructissimum.
Qui cum jucundissima non tantum amicitia Gessnerum complecteretur,
sed et multis rarioribus naturalium rerum exemplis, maxime quod
ad plantas exoticas attinet, eum donaret, quilibet inde facile colligit,
quibus sideribus faustissimis Gessnerus apud B a ta v o s L u g d u n i per
iritegrum annum sit commoratus.
Hinc peragratis Ho llandiæ præcipuis Urbibus, in G a lliam delà*
tus, L u te t iam P a r is io rum contendit, in qua urbe eum B o t a n i c *
doctoribus Jussiaeo et I snardo, B oerhaavius commendaverat, quibus
postea non tantum consuetudo jucundissima, sed commercium quoque
litterarium cum illo intercessit. Ex improviso' autem, dum laeta flo-
rent omnia, morbo correptus, ex quo ægre- convaluit, mutato loco
et acre vires redituras sibi persuadens. B a s il eam _ deportatus est, et
paullo post ad consueta studia rediit, celeb. B ernoullio duce, Mathe-
maticis potissimum Una cum Hallero suo intentus. Postquam eodem
tempore pro doctoris gradu examina sustinuisset, anno altero, cum
doctor Miegius diuturno implicaretur morbo, vices ejus, præter alias
muneris partes, in regeado horto medico, habendisque lectionibus bo-
tanicis mira sedulitate plausuque subiit. Eodem anno, scilicet 1728.
cum Hallero iter alpinum ingressus est, quo plantarum Helveticarum
collectio , quam curae habebat, incrementa eximia cepit. j— Ex longo
jam tempore Gessnerus in id incubuit, ut ad modum Synopseos plantarum
A n g l iæ , quam Rayo debemus, similem plantarum Helvetica-
rum collectionem institueret. Hallerus B a s i le * degens, B o t a n i c *
studiorum partem impendere coepit, et pro ingenii prorsus singularis
dotibus, in ijlo studio brevi mirum quantum profecit. Hallerus igi-
tur itidem de conscribenda p la n ta rum H e lv e t ia ; h i s to r ia cogita-
v i t , collatisque cum Gessnero consiliis , communi studio boc opus
suscipere statuit, et re vera sincere et assidue inter se et observationés
et plantas comniumcarunt. Quantum Hallerus Gessnero debue-
rit, ipse in prooemio E n um e r a t io n ^ m e th o d ic * S t irp ium Hel-
v e t i * testatur. , ,Gessnerus , ita 1. c, dicit, anno fere 1732. cum
„ primum mUscos et gramina legere coepissem (nam prioribüs annis ab-
„ sterruerat animum et legendarum et enodandarum harum minutiorum
„ stirpium dimcultas) plurima minimarum plantarum specimina dono
„mihi dédit : posterioribus vero annis et nuperrime, desideratas stirpes
„ ad perficiendum opus meum eo liberalior concessit, quod solus mit-
„ tere poterat ”. Et ita1 pergit. „Ipse molitus fuerat opus, quod nunc
,, edo, cui facile par fuisset, deinde partitis viribus idem susceperamus,
„donee fracta valetudo eum ab anno 173y. fere ab omnibus botanicis
„ laboribus ad literatum otium depulerit ”,
Iter itaque, quod ingrediebantur amici, botanicis lustris destinatum
esse volebant. Per episcopatum B a s ile e d s em , B ien am , N eo co -
m um , L a u sa n am , G en e v am , in ducàtum S ab au d ium , inde Vi-
v is c um transientes per te r r a s V a lle n s e s usque ad th e rm a s Leu-
c ia s j porro per v a lle s F ru t in g e n s e s et te r r a s A v e l la n a s , in
■ pagum S ilv a n iäm et E n g e lb e r g am , porro lacum q u a tu o r c iv ita -
tum s i lv e s t r ium transvêcti, jL u ce rn am , T u r i c um , Badam, et
inde B a s ile am reVertebantur,
Quis naturæ operum curiosus non Optaverit, vestigia virorum ho-
tum in .itinere', innumera contemplatu digna offerente, sequi, aut quis
non potius felicitati sibi duxerit, tali itineris socio vel duce util
Optime tandem Gessnerus ad munera publica et in usus concivium
confer-enda eruditionis ac scientiæ copia instructus , et summo merito
doctoris medicinæ lauream B a s i le * anno 172p. adeptus, T u r i c um
rediit. —* Herbarium ejus, quod non sine magno labore sibi acquisive-
rat, ultra tria plantarum millia tunc temporis continebat, quas recte deno-
minatas secundum B oErhaavii methodum ordinaverat. Semina quoque