LECTORI BENEVOLO.
D escriptiones plantaruxn ex autopsiâ institutas, et imprimis
Iconibus accuratis illustratas, in augendam et dilucidandam.
Botanicem maxima prodesse nfimo sanè inficias ibit. Ex hoc
duplici promovendæ amænissimæ scientiæ modo, priorem susee-
pit celcberr. Candoleius , re multæ operæ et diuturnilaboris non
deterritus. Edito jam primo Systematis naturalis vegetabi-
lium volumine satis superques probatur, quantùm, per secutura
præstantissimi operis volumina, et nitoris et augmenti nactura
sit Scienna. Et enim antevulgatis longë supereminens habebitur
opus, in quo vegetabilia omnia hucùsque in orbe toto détecta,
juxtà methodicam Familiarum naturalium seriem digesta, et
ideô affinitatum, nec arbitrarii systematis legibus adstricta, per
caractères generum, specierum varietatumque recens elaboratos,
descriptiones autopsicas, annotationes criticas, synonymiam
chronologicam, demùmque curatiorem habitationum designa-
tionem, noscere et dignoscere botanicis dabitur.
Nos autem, studio amatae scientiæ osiosas subsecivi temporis
horas pcrmulccré soliti, quantùm licuit, cumulandis servandis-
que in Musæo nostro rebus botanicis, curam indesinenter im-
pendimus; undè factum est, ut herbaria nostra, sive sumptibus
privatis, sive donis, mirum in modum crescerent.
a