M A L V A ERODIIFOLIA. fhem.
M. caule erecto ramoso, foliis oyatis trilobis subtus ramulis calycibusque pnbe stellata tomen-
tosis supra pubesceutibus, lobis lateralibus oboyatis obtusissimis crenatis saepe ineiso-bilo-
bis medio majore oblongo obtuso iuciso-dentato, pedicellis axillaribus solitariis erectis
folio breyioribus, petalis calyce duplo longioribus, carpellis (immaturis) tomentosis.
Habitat in Chile.
Fragments, quae ad manus sunt, superiorem caulis partem indicant, durationem tamen non demonstrant. Ra-
muli teretes, pilis stellatis adpressis praecipue apicem versus toinentosi, inferne calvescentes. Folia circi-
ter pollicaria, ambitu ovata, rarissime basi subcordata, profunde triloba, supra pilis stellatis adpressis mi-
nutis pubescentia quasi punctata, subtus tomentosa, palmato - trinervia, sinubus obtusis acutiusculisque,
lobis lateralibus obovatis inaeqnaliter obtuseque crenatis vel dentatis extus saepe in lobos duos breves iri-
cisis, interinedio duplo majore oblongo obtuso a medio -versus apicem inciso- dentato, dentibus obtusis iu-
fimis denticulatis, nervis subtus elevatis. Petioli usque ultrapollicares, teretiusculi, tomenlosi. Stipulae
duas lineas longae, ovatae, acutae vel acuminatae, laeviter tomentosae, membranaceae, erectae falcataeve,
persistentes. Pedicelli pollicem subaequantes, axillares, solitarii, patentes, filiformes, tomentosi. Involu-
crum triphyllum, calyce duplo brevius, phyllis setaceis adpressis« Calyx fere semiquartam lineam longus,
tomentosus laciniis triangularibus acutis intus tomentosis. Corolla calycem duplo superans, purpurascens,
glaberrima. Tubus stamineus pistillumque generis. Carpella immatura tomentosa.
M A L V A ECHINATA. PRE8L.
M. annua pubescens, caule ramoso decumbente, foliis ovatis trilobis rameis basi cuneatis, lobis
obtusis inaequaliter dentatis, fioribus axillaribus solitariis subsessilibus aut in racemum ca-
pituliformem pauciflornm dispositis, involucro diphyllo, calyce hirsuto, carpellis trigonis
rugosis echinatis glabris.
Habitat in Cordilleris Peruviae.
Radix annua, simplex, fibrosa, ramnlosa, flexuosa, pallida. Caulis decumbens, ramosissimus ramisque teres
et pilis minutis stellatis pubescens. Folia circiter pollicaria, utrinque pilis stellatis pubescentia, triloba,
palmato-trinervia, caulina ovato-subrotunda, ramea basi cuneata, lobis ovatis obtusis inaequaliter acu-
liuscule dentatis, medio paulo majore, nervis subtus pilis stellatis hirsutis, Petioli usque semipollicares,
teretiusculi, pilis stellatis birsuti. Stipulae linea longiores, ovatae, acuminatae, ciliatae, pubescentes, membranaceae,
patulae. Flores aut axillares solitarii pedicello imam usque quinque lineas longo tereti hirsu-
tulo instructi, aut in racemis pedunculatis subinde capitatis axillaribus dispositi, pedicellis tunc lineam
circiter longis. Pedunculi pollicares vel longiores, axillares, solitarii, saepe bini, teretes, hirsuti, tri-quin-
queflori. Involucrum diphyllum, calyce tertia parte brevius, patens, phyllis setaceis. Calyx semitertiam
lineam aequans, pilis stellatis hirsutus, laciniis triangularibus acutis ciliatis intus pubescentibus. Corolla
calyce duplo longior, purpurea, glaberrima. Tubus stamineus pistillumque generis. Carpella septem, ver-
ticillata, duobus - tribus abortientibus reliquis duplo minoribus, reniformia, trigona, basi apiceque obtusa,
glaberrima, lineis transversis elevatis irregulariter rugosa, margine dorsi tuberculis acutis echinata. Semen
reniforme', lenticulari - compressum, rufo-fuscum, opacum, cavitatem loculi explens. Columella capitata,
breviter stipitata.
Affinis 31. peruvianae, quacum fioribus fructibusque convenit, et cujus diagnosis sequens erit:
M. peruviana, annua pubescens, caule erecto ramoso, foliis cordato-subrolundis quinquelobis inaequaliter ob-
tuseque dentatis, lobis ovatis, medio duplo majore, racemis spicatis axillaribus terminalibusque secundis
multifloris ramosis, slipulis floralibus lineari-lanceolatis calyce brevioribus, involucro triphyllo, carpellis
trigonis rugosis echinatis glabris. — Hujus speciei icon optima in Schk. handb. t. 192. b. obvenit.
MALVA COSTATA. PRESL.
31, annua pilis stellatis pubescens pilisque simplicibus hirsuta, caule decumbente ramoso^ foliis
oyatis trilobis, rameis basi cuneatis, lobis acutiusculis inaequaliter dentatis, racemis pedunculatis
bifidis subsecuudis, involucro diphyllo, calyce hirsuto, carpellis transversiin costatis
glabris.
Habitat in vallibus Cordillerum Peruviae.
Radix annua, flexuosa, ramulosa, pallida, digitum longa. Caulis ultrapedalis, decumbens, teres, ramosus, hinc
inde pilis rigidulis patentibus adspersus, apicem versus ramis ramulis peliolis pedunculis pedicellisque
pube duplici instructus, est nempe pilis stellatis adpressis pubescens et pilis patentibus rigidulis simplicibus
hirsutus. Folia sparsa, petiolata, circiter pollicaria, ovato-subrotunda, obtuse et inaequaliter dentata, supra
pilis furcatis adspersa, subtus pilis stellatis parvis pubescentia, triloba, caulina basi rotundata, ramea
basi cuneata, lobis caulinorum obtusis, rameorum acutis, lateralibus ovatis, medio paulo majore, nervis
palmato -tripartilis subtus pilis simplicibus hirsutis. Petiolus usque pollicaris, teretiusculus. Stipulae
sesquilineam subaequantes, lineari-lanceolatae, acutae, hirsutae, reflexo - patulae. Racemi axillares et terminales,
solitarii binive, erecto - patentes, pedunculis usque sesquipollicàribus teretibus instructi, tri-decem-
flori, bifidi. Flores secundi, magnitudine M. peruvianae. Pedicelli lineam longi, hirsuti. Involucrum diphyllum,
phyllis setaceis calyce dimidio brevioribus patentibus hirsutis. Calyx dense hirsutus, laciniis
triangularibus acutis intus puberulis. Corolla calyce duplo fere major, uti videtur caerulea, glabra. Co-
lumna staminea pistillumque generis. Carpella octo, reniformia, utrinque obtusa, glaberrima, marginibus
rotundata, transversiin costis elevatis flexuosis interruptisve instructa, caeterum impresso -puncticulata.
Semen reniforme, cavitatem loculi arctissime explens, laevissimum, opacum, fuscum. Columella capitel-
lata, subsessilis. — Affinis M. limensi et praecedenti, sed carpellis praecipue distinctissima.
MALVA IIAENEEANA. PRESL.
M. annua, caule erecto ramis petiolis foliorum nervis subtus spicisque tomentoso, foliis cor-
datis tri-quinquelobis utrinque pube stellata sparsa scabriusculis, lobis ovatis obtusis obtuseque
dentatis, medio majore, spicis axillaribus secundis densifloris, stipulis floralibus setaceis
calycem aequantibus, carpellis tomentosis longe biaristatis.
Habitat hi Peruvia.
Radix annua. Caulis bi - tripedalis, erectus, ramosus, teres, apicem versus ramis petiolis foliorum nervis subtus
stipulis pedunculis axi calycibusque pilis stellatis patentibus tomentosus. Folia duos pollices circiter
longa et lata, cordato - subrotunda, tri - quinqueloba, utrinque pilis stellatis parvis adpressis punctulifor-
inibus scabriuscula, palmato-tri-quinquenervia, lobis obtusis obtuse inaequaliter et mucronulato- dentatis,
lateralibus ovato - subrotundis, interinedio duplo longiore subovato, nervis subtus elevatis. Petioli pollicares,
teretiusculi. Stipulae quatuor lineas fere longae, lineares, acutae, tenuiter membranaceae, tomentosae,
trinerviae, patulae, deciduae, florales usque quadrilineales, lineari - setaceae, tomentoso - hirsutae,
fioribus fructibusque delapsis persistentes, Spicae axillares terrainalesque, solitariae, pedunculatae, patentes,
lineares, densillorae, multiflorae, folium aequantes. Pedunculus uni - bipollicaris, teres. Axis teretius-
cula,. Flores sessiles, secundi. Involucrum slipulis duplo brevius, tomentoso-hirsutum, triphyllum,
phyllis setaceis patentibus calyce delapso plerumque persistentibus. Calyx lineas duas paululum superans,
laciniis late triangularibus acutis serrulatis intus minute tomentosis. Corolla calyce duplo longior, nt vi-
detnr e sicco, pallide violacea, glabra. Tubus stamineus pistillumque generis. Carpella qnindecim, reniformia,
basi apiceque acuta, biaristata, aristisque erectis loculo aequilongis tomentosa, compresso-plana, apice
dorsi dehiscentia. Semina loculo duplo minora, reniformia, compressa, fusca, laevia, opaca, umbilico in
emarginalura sito. Columella capitellata, sessilis.
Affinis M. 1 iinensi, sed toinento, fioribus et carpellis diversissima.
Q