RATIO OPERIS.
JPROPOSITUM est in hisce Tabulis singuli cujusque Generis in Flora Novæ
Hollandiæ D. Brown descripti exhibere Iconem, plerumque solummodo
unicam ; alteram vero tertiamve adjicere, ubi genera, vel e speciebus
plurimis formata, vel, in citato opéré, in sectiones naturales divisa, illus-
trationem structuræ habitusve diversitatum requirere videantur.
Icônes autem pleræque ab auctore ad exemplaria viva delineatæ fuere,
annis 1802—5, præcipue dum expeditionem, ad investigationem littorum
Novæ Hollandiæ susceptam, jussu Regis Georgii T ertii et duce Cel.
Flinders classis regiæ navarcho, comitatus est. Quæ vero plantas in
memorato itinere haud observatæ fuere, earum Icônes liberalitati debet
Illust. Banks, qui easdem, inter plurimas alias, in primo itinere Cook
immortalis detexit et depingi curavit.
Nonnullæ adumbratæ sunt ad sicca exemplaria Musei Banksiani vel
Herbarii Novæ Hollandiæ D. Brown.