viij L E C T O R I B E N E V O L O .
tanicis gratam et utilem futuram esse arbitror.
Nequidem europæas plantas omittere voluit
auctor non tantum ut Floræ suæ servaret inte-
gritatem, sed etiam ea ductus sententia, quod
communitas nonnullorum vegetabilium inter
diversas remotasque regiones non sine quadam
utilitate comperiatur. Plures quidem planta-
rum species ex Europa in Américain septentrio-
nalem humana industria demigrarunt; multæ
vero juxta accuratas auctoris observationes pa-
trium in utraque solum jussu naturæ inhabitant
.M
ens erat auctori compendiosos generum
quæ in suo opéré continentur caractères ex
autopsia reform are : vacuam hanc paterni manuscript!
partem supplere tentavi, insertis cha-
racteribus ex Murrayi systemate rarius ex alio
fonte depromptis ; quo additamento liber incolis
remotarum regionum et peregrinatoribus
evaderet commodior.
Linnæanas species qua potuit cura confir-
mavit auctor. Caracterem plurimarum rursus
condidit non vano quidem innovandi studio,
sed ea potius mente ut inde tutiorem allegatis
denominationibus accerseretfidem. Species non-
L E C T O R I B E N E V O L O . ix
nisi a se visas lectasve in Floram suam adduxit
ullas.
Genera ejusdem Ordinis, quantum salvis sys-'
tematis legibus licuit J sub vexillo affinitatum
commilitant necnon passim in sectiones disper—
tita sunt, unde ad disquisitum genus clarior-
breviorque patet aditus.
Gyperaeearum et numerosior Graminearum
progenies, multiplici hominum animaliumque
commodo nata, floristarum exoticorum diutius
incuriam passa est îmnierîtam.. Harum species
sagacibus indefessi nostri viatoris indagationi-
bus debentur benemultæ quarum caractères
accurata analysi elaboravit compendiosos. Ille
etiam cryptogamica vêgetabilia (omissis fungis)
studiose comparavit. Filices ad genera Smithi
fuerunt relatæ. Examen Muscorum ad meri-
tissimi Hedwigii normam diligenter institu-
tum est. Lichenum Ordinem et denominatio-
nem suppeditavit recentior Acharius.
Nonnullæ quidem, ut audio, ex plantis in
Flora Boreali-Americana enumeratis, sub aliis
denominationibus recenter prodierunt. Verumtamen
auctorem a biennio absentem detectoris
jura, multis parta laboribus et periculis, sibi
retinere æquum omnibus videbitur. Qua ideo