
Caucafum et regionem omnem, inter Tanain et Wolgam fluuios, ad
Pontum Euxinum Palumque Moeotiden et Cafpium mare longe lateque
patentem, poft G m e i i i u m et Güi ntK' STÆBTi om, pràelibatis
nec abfolutis obferuationibus itinerariis, quae ad naturalem Hiftoriam
fpectabant fato functos, F a i i a s i i i s etiam, poflremum per Roffiam
meridionalem iter faciens ^attigit. Plurimum vero Comes Mv s s i k -
P u s c hk i n , peragrato inde ab a» 1800 promontorio Caucafi feptentrionali,
poftmodum metallifodinis per Iberiam praefectus, in Hiftoriâ naturali
Caucafi profecit : donee a. iS o5 Virum eximium , antequam aliquid
bac de re publici juris feciffet, praematura mors patriae orbique litte—
rario eriperet.
Caucafum autem, cum adjacentibus regionibus Tauricâ Cherfo-
nefo minus adliuc effe coguitum, nemo eft qui nefeiat. Etenim vaftif-
fima regio, hinc immenforum defertorum aqua dulci carentium fabuletis,
illinc maximae molis montibus aeternâque niuè rigentiufn alpium jugis
intercepta et barbararum indomitarumque. gentium fubdolâ ferocitate
periculofa, hucufque, magna ex parte, nöftratium nemini patuit; :et fi
qui audaciores ultro penetrauerint, his vix nifi feftinante praefentique
periculo turbato, ut ita dicam, oculo haec naturae adyta luftrare liçuit.
Mihi, Hiftoriam naturalem et imprimis Botanicen in deliciis habenti,
factis per quatuordecim annorum fpatium, variis per méridionales Imperii
Rutheni prouincias itineribus, demum bis mille circiter ftirpes
phaenogamas, Tauriae et Caucaficis regionibixs indigenes, maxima ex
parte in loco natali florentefque leetäs obferuare contigit: quarum Hifto-
riae Fleram hanc Taurico - Caucaficam dicaui.
Liceat, vero’ de itineribus meis, tanqukm hujufee operis origine et
fundamento, quaedani fufius diflerere; ut feiant Lectores, ubi lofcorum
diutius commoratus fim, ubi vero celeri et feftino pede incefferim, naturae
thefauros praelibandi potius, quaiji exhauriendi opportunitatem
nactus.
Tauriam primum- a. 1793 adii defunctum nunc Comitem
K o c H o vy s k i, ex Po.lonrâ, póft res praecedente anno féliciter ibi genas
reducem feeutus, "Ubi per triennium commoratus, totam quidem
peninfulam ftudiofe exploraui, potiffimum vero diftrictum, oppido Karaf-
fubafar et praedio Afamat vicinum quotidianis fere herborifationibus
frequentaui. Yernale a. 1794 tempus omne montibus Tauriae meridi-
onalibus,Ponto Euxino, inde,a porto Theodofiano (Caffa), ufque ad ruinas
antiquae urbis Cherfonefi imminentibus et ftirpium rariffimarum
feraciffimis peragrandis impendi, Pa i i a s i o tunc in adfeendendo fummo
Tauriae monte Tfchaturdag focius. Infequentem annum ad Bofphorum
Cimmërium peragere juffus, plantis halophilis obferuandis praecipuam
operam dedi : trajecto etiam aliquoties freto, regionem tranfbofphoranam
Taman perluftraui.
Sub initium a. 1796 Petropolin redux, quum jam in eo effet, ut
Comes S u b ow, ad debellandos Perfas uicifcendumque Iberiae regem copias
duceret, breui tempore exercitum petere juffus funi; ut fauentibus
victricibus Rutheniae armis, ditiones Cafpio mari ab Occidente adjacentes
Hiftoriae' naturalis gratia vifitarem. Majo menfe, capto jam inclyto mu-
nimento Derbento, ad exercitum perueni: quem Cafpiâ viâ feeutus,
quotidie in. noua mihique incognita corpora naturalia incidi. Ubi ad
faxutn Befchbarmak ventum eft, quum oppidum Baku Rutheniae armis
fponte ceffiflet, relicto tractu littorali, loco fubalpino, Kurt - Bulak
dicta, 'ad fontes torrentium Atae et Kofutfchai, quo iter ad antiquam
urbem Schamachi faciendum, caftra pofita fuere. Quo facto, Julium Augu-
ftumque quietae ftirpium' rariorum inueftigationi impendere mihi licuit.
Sub finem autem Augufti, ipfas inclytae olim urbis Schamachi ruinas
riuumque Pirfagat attigimus; Octobri vero exeunte, fùperatis montibus
afperis, dictae urbi oppidoque recens condito prifeo nomine Schamachi
ntmeupato interjacentibus, ad planiora deuenimus, per quae Cyrus flu-
uius, relictis Iberiae montibus receptoque a dextrâ Araxe, ad Cafpium
mare defluit. Peragrata planitie, ad ipfam fluminis ripam Nouembri hy-
bernacula pofita fuere.