
ta et octò, fere ad mille usqne adanget, e quibus tamen
octoginta ad centum forte deducendae de quarum ingenui-
tate dubia adhuc extant quasque alii magni nominis botanici,
imprimis clarissimus Schwàgrichenius pro meris varietatibus
habent; synonymiam more solito adanget, castigat,
explet, nominibus plantae detectoris et specifici nomi-
nis conditoris, quotum fieri potuit, speciei unicuique
postpositis ; de patria et vità quae nuperius innotuerunt
declarat; auctorum tandem opiniones, judicia, errores arte
critica prosequitur. Absolutissimum igitur de muscis opus
lectori benevolo tradimns aliquid scientiae incremento con-
tulisse gaudentes, veniam autem errorum et mendorum quibus
priora volumina non satis carent rogantes et ab aequo
indice expectantes. Quae si nobis concedatur; paucos post
menses synopsin muscorinn formà compendiosiore et ad
usuin tyronum potissimum adaptatà commendandam in lu-
cem edemus. Dabam Gothae, Mense Majo ifiig-
Non-
Nonnul la de Methodo nost ra Muscorum
f r ondoso rum praemissa.
D i l le n iu s Hedwigiusque immortales viri prima melioris muscorum
doctrinae fundamenta p o su e ru n t, ille methodi naturalis sectator, hic
artificialis, praeunte tamen Ehrharto n o stra le , conditor aut potius refor-
mator. Uterque tamen multa posteris emendanda perficiendaque reli-
quit. Dillenius enim peristomium in omni muscorum bona methodo
solemne non satis acriter accurateque observavit partesque gravissimas
quas illi n atura in harum plantularum organisatione, praesertim ad se-
minis emissionem pro tempestatis ratione aut moderandam au t promo-
vendam trlb u it, praetervidens, in classificatione suà ex habitu potissimum
institutà prorsus neglexit. Hedwigius contra muscorum fructi-
ficationis eatenus ignotam rationem in patulo ponere studens sexuali-
hus organis extricandis ac delineandis describendisque potissimum in-
cumbens, caracteres naturales generum ex h ab itu , vivendi ra tio n e , af-
finitatibus etc. desuniendos aut p ra eterv id it, aut pauci fecit: hinc quamvis
totam hanc familiam multo meliori norma quam ad illum usque
factum erat in stitu e rit, potius tamen fragmenta egregii aedificii nobis
reliquit quam aedificium ipsum commodum ac regulate cujus contigna-
tiones aptae ac firmae, partesque omnes nexu naturali atque eleganti
coordlnatae prostarent. Argumenta praebent hinc Tetraphis , Orthotri-
chum, Barthramia, Funaria, Timmia, paucaque alia pulcherrime ab
Hedwigio naturae ad nutura condita aut castigata genera quae omne
per aevum et in quacumqiie methodo permanebunt: illinc pleraque
caetera praecipue Grimmia, Dicranum, Fissidens, Trichostomum, Ne-
cbera, Hypnum ab eodem natura invita e speciebus multifariis h abitu,
floris fructusque stru c tu rà , foliorum reticulatione , vivendi modo tandem
diversissimis alienissimisque conflata , quae au t emendanda au t in
plura diducenda ipsa ratio jubet. At quantis vitiis haec prisca Hedwigiana
metbodus laboret hic exponere nostrum n o n e s t; jamdiu enim
illa