
 
		T 
 P R A E F A M E N . 
 In  opere  liocce  mycologico,  plantai'um  inclagatores  ut  aeqiii  bonique  
 faciant  in  votis  est,  constitui,  icones,  quantum  fieri  potest,  fidas  nec  
 non  descriptiones  talium  fungorum  tradere,  qui  aut  novi,  aut  rario-  
 rcs,  vel  minus  accurate  observati  mihi  videntur. 
 Ouodsi  hoc  in  ulla  vegetabilium  familia  . necessarium  ducatur,  
 potissimum  hoc  in  fimgis  obtineat  locum  necesse  est:  nam,  sicuti  no-  
 tum,  multae  species  propter  eai'um  substantiam  carnosam  aut  membra-  
 naceam  brevioris  modo  durationis  sunt,  aliae  ob  paivitatem  tum  totius  
 fungi,  tum  partium  fructificationis  modo  delineatoris  arte  aut  descri-  
 ptionum  ope  in  scientiarum archivo  asservari  queunt.  Cuncta  enim  iii-  
 cilius  pictura  cognosci  possunt,  quam  descriptionibus,  etiamsi  amplis  
 illustrata.  Phmmi  quoque  fungi  et  vario  eoque  pulchro  colore  et  peculiari  
 structura  indagatorcs  oblectant,  ac  eorum  operam,  hi  legendo  
 collocatam,  in  sylvis  opacis  insolatisque,  ubi  communiter  proveniunt,  
 nescio  quanam  voluptate  compensant. 
 I  •  ' 
 ì i . 
 Rerum  naturalium  scrutatori  philosopho  non  minoris  momenti  
 erit  animadvertere,  quam  multiformis  sit  alma  Natura  in  partium  penuria  
 ultimisque  in  regni  vegetabilis  confiniis.