H X '
Im . i
icdicaffe; plura argumenta, ex obfervatione aliorum mufco-
rum diverfi generis defumta, ad rei illuftrationem et confir-
mationem facientia, ab III, Auftore fperamus e t inftanter opta;
mus.
Tempus quo Phafca inprimis vig en t, e il vernale et auftu-
mnale, ita ut primo vere et fero auftumno vafcula maturitati
próxima reperire liceat. Nihilominus tamen plántulas et juniores
et adolefcentes et adultas, locis proventui earum faven-
tibus, omni anni tempore, immo in eodem individuo nonnum-
quam diverfas ætates vafculorum inveni. Pb. autem Jerraium cum
capfulis Martio potiffimum menfe Jegi. Lente procedit evo-
lutio vafculorum, attamen nunc citius, nunc ferius f it , prout
tempeilas incremento mufcorum magis minusve favet. Maturi
fruftus diu in plantis fuperilites funt, menfe enim Augufto ad-
hiic reperi in Pb. cufpidato-, numquam, ut indicavimus, Iponte
aperiuntur, femina igitur non prius germinare credibile e i l ,
quam vafculi cruila æque ac capfula putredine confumtis.
Plura addere fuperfedeo, fiquidem ex iis quæ in medium
protuli, potiores proprietates Phafcorum, præcipue notas hujus
generis diacríticas, fatis intelligi arbitror; quæ fi rite
perpenduntur, quemlibet ad naturæ opera intentum maxima
admiratione ac veneratione Creatoris O. M. afficere pofilint,
qui ut in tota^rerum natura magnus, ita præfertim in minimis ma-
ximus efl.