f l I U S É E T E Y L E E
Cjeleberrimus Fries Epicrisi systematis mycologici in-
dicem systematicum generum quidem adnexuit, baud
autem indicem alpbabeticum specierum in opere egregio
descriptarum. Opus igitur, ceterum summa diligentia et
animi acuitate conscriptum^ ad exeinplaria hymenomyce-
tum determinanda aptum est^ baud autem convenit;, species
ab auctoribus descriptas et depictas^ eorumque sy-
nonymas in eo reperire et id, quod egregius vir de iis
judicat, facile negotio percipere. Defectus indicis alpha-
betici usum Epicriseos difficillimum reddit, quamobrem
talem in commodum proprium conscripsi et sentiens,
omnibus botanophilis praecipue mycologes jucundum et
gratum fore, cum litteris publicis trado. Epicrisis quidem
jam anno 1838 ad finem producta e s t, attamen per
longum adhuc tempos fundamentum manebit, quo se-
quentes auctorum observationes e tribù hymenomycetum
suffulciendae sunt, itaque spero, fore ut botanopbili operoso
labori adsentiant.
I
J. F. Sehlmeyer.