L e c t o r i bene v o l o .
Studium historiae naturalis adeunti, ex (juovis fere hujus disciplinae ramo
collectiones passim exstantes aut bonae rerum delineationes ubique obviae,
largam praebent occasionem necessarias sibi comparandi cognitiones.
Inhelminthologia res aliter se habet-, tironem vix non ubique premit
collectionum defeetus-, delineationum autem non nisi paucissimae ad genuinam
vermium imaginem producendam idoneae reperiuntur. Hunc
itaque in scientia hiatum pro viribus explendi diu abbine apud animum
eepi consilium.
Quem in finem non solum praecipuas animalculorum horum parasiticorum
figuras exactissime exhibui ; verum etiam partes minimas nonnisi
oculo armato cernendas, hinc inde eorum quoque habitationes summa
diligentia delineandas curavi.
Etsi non in omnibus 111. R u d o l p h i o illaesa conscientia adsentire,
V. g. Anthocephalum cysticis adnumerare, possim-, in ordinandis tamen figuris
ejusdem Systema, in Synopsi Entozoorum Berolini 1 8 1 9 expositum,
sum sequutus, utpote unicum et recentissimum omni ex parte summopere
elaboratum, nihil non continens, quod hactenus in helminthologia observatum
fuit aut detectum. Hocce ergo opere ad meliorem intellectum iconum
nemo facile carere poterit.