
L E C T O R I BOTANICO S.
DEDUXIT me in Angliam et hortorum celebritas, et inprimis absolutissimum
illud Linnsei herbarium vivum ; quod in immortalem summi Viri famam,
perpetuamque artis botanieae disciplinam consitum est.
Indefesso quindecim mensium labore , plantas delineandas curavi in suo
genere pretiosissimas, non sine magna hortorum admiratione | qui et affluenti
plantarum copia et industrii colendi, famà gaudent non immeri tà.
In praesenti fasciculo colliguntur plantse selectae et rariores ; uberrimam
profecto segetem, quae peregrinationis curas. tanto cum foenore compensavit!
Alias in alia opera remitto, in quibus unaquaeque propriis lineamentis, cum
plan lis congeneribus adumbrabitur.
Genti autem Anglicse hoc plantarum suarum Sertilegium speciatim ofifero
et dedico. In illos enim laus debet redundare e quibus profectà est. Suadet
etiam gratissima animi recordatio quae semper infra beneficium erit. Juvat
enim praedicare , et meminisse amo , quam omnes me comiter exceperint ;
quam viri doctissimi in explicandà divitiarum ubertate , se praebuerint faciles
et commodos ] quam studiosi praesertim homines artis botanicae officiosam
mihi operam navaverint.
Accipiant igitur Angli Botanici , iique soli , nova quae in hoc opusculo
descripsi genera, non ingratum ; ut spero, nec ignotum munusculum. Velini
meo labori arridere j mihique liceat, ut hoc opus illorum nomine insignitum
et vere splendidum, testetur gratum anirnum aeternumque memorem. Dabam
Parisiis 20à Aprilis 1788.